F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
458 PANORMITANA
Hisce obtentis, Nymphae pater reclusorium adiit, ac fi- liae procurationis actum domino Bersani Cagiati eiusque uxori dandae, ut eius vices gererent pro matrimonio con- trahendo, ostendit ab ea obsignandum, falso dicens de rebus familiae agi. Nympha signum apposuit, vi cuius matrimo- nium celebratum fuit Romae die 16 Octobris 1864 in Ec- clesia S. Mariae in Via.
Quidquid sit, Nympha marito se iunxit et per octo cir- citer annos sponsi, aliqua cum interruptione, simul habita- verunt, huc illuc peragrantes, usquedum Evaristus obrutus aere alieno et in iudicio postulatus, ad poenam vitandam ad exteras regiones emigravit, et alteram feminam civiliter duxit, a quo et prolem suscepit, et a quamplurimis annis nihil de eo sciri potuit.
Nympha autem, mortuo patre, anno 1881 die vero 25 mensis Aprilis, Archiepiscopum Panormitanum adiit, ut per iudicium, a canonica lege praescriptum, sui matrimonii nul- litas ob impedimentum raptus et deficientiam liberi consensus declararetur.
Archiepiscopalis Curia mulieris preces excepit, cumque ubi versaretur vir omnino lateret, prae primis curavit in ius vocationem illi per publicum proclama significare, at hic nec indicta die, nec deinceps unquam ad vadimonium venit.
Curia Panormitana itaque, Iunio mense 1881, iudicialem inquisitionem incepit. Actricem in primis excussit, quae iu- reiurando interposito, coram iudice delegato, matrimonii de- fensore ac actuario enarravit quae superius exposita sunt. Haec deinde sex testes de more proposuit. Postea instante defensore matrimonii, testis ex latere viri auditus fuit ; mater vero ac Evaristi soror, etsi citatae comparere noluerunt, et contumaces se exhibuerunt. Demum die 8 Iulii 1882 sen- tentia pro matrimonii validitate dicta est.
Actrix appellationem ad S. C. C. interposuit, confidens tribus ex capitibus infirmandam sententiam esse. Io Quia dispensatio Apostolica super impedimentum consanguineitatis