F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PANORMITANA 489
in primo et secundo gradu- nulla erat : petitio enim nul- lam de raptu mentionem continebat, quod necessarium erat; de concordi fuga loquebatur, quod falsum erat. 2° Quia nul- lum consensum praebuit ad matrimonium contrahendum cum avúnculo suo per procuratorem. . . 3° Quia Evaristus mo- raliter certum est quod occubuerit, ut eruitur tum ex in- felici exitu omnium hucusque inceptarum inquisitionum, tum ex ipsius Evaristi intentione, pluries manifestata, seipsum occidendi.
Tunc Archiepiscopo scriptum fuit, ut per promotorem fiscalem citari curaret virum ope insertionis citationis in duo- bus catholicis ephemeridibus, quae latius per orbem diffun- duntur. Quod factum est per ephemerides « L' Osservatore Romano, T Univers, la Sicilia Cattolica, e le Letture Do- menicali » ; ast, uti prima in ius vocatio, etiam haec in ir- ritum cessit.
Interea mulier instabat, ut acta processus absolverentur ; videtur enim et ipsa cum quodam Palmieri unione civili alligari, hinc de consilio Defensoris Vinculi a S. C. C. res tota ad S. O. transmissa fuit; sed Advocatus fiscalis eius- dem S. O. rescripsit: deesse extrema, quibus Tribunal in- nixum inquisitiones peragit quoad obitum alicuius partis, hinc actus processus iterum remissi fuerunt ad S. C. C.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
VOTUM THEOLOGI. Raptus, ait hic, ut omnes canonistae docent, est violenta abductio mulieris de loco tuto ad alium locum, ubi ipsa est sub potestate raptoris, matrimonii in- eundi causa. Concilium Tridentinum sess. 24. cap. 6. hu- iusmodi raptus inter impedimenta dirimentia matrimonium recensuit decernens : « Inter raptorem et raptam, quamdiu ipsa in potestate raptoris manserit, nullum posse consistere matrimonium. Quod si rapta a raptore separata et in loco tuto et libero constituta, illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem, habeat ».