F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
460 PANORMITANA
Rapi non dicitur si mutuus consensus praeierit, sed fuga a duobus amantibus capta, mutua conventione. In casu, Nympha non fuit rapta, sed fugit cum Evaristo. In pro- cessu de huiusmodi raptu nullum testimonium habetur de visu, sed solummodo de auditu adsunt tres testes, quibus totus processus constat. Iuxta depositiones tam Nymphae, quam suae matris, raptus ante meridiem fuit perpetratus, et sola domestica familiae audivit raptam clamantem ; et cum a matre raptae mandatam habuerit accurrendi, non vidit amplius puellam. Possibile? Mater non audivit filiam, etiamsi domestica audivisset eam? Possibile? Ante meridiem cla- manti puellae non accurrebat populus? Possibile? Mater quae aegrotabat, et non poterat egredi de domo sua ad al- loquendum cum raptore, postea vix accipit raptum filiae suae surgens de lecto ubi iacebat (ut ipsa mater deposuit), vesti- bus suis induta, et scindens suam comam e fenestra respicit, clamat, oculisque inquirit quo fugit filia sua? Sunt huius- modi quaestiones non tam solvi faciles, quae tamen ad sus- picionem inducunt. Utrum pro falso habendae sint deposi- tiones tam matris, quam filiae? Responderem affirmative. Authentica attestatio habetur in litteris Episcopi per cancel- larium datis die 4 Octobris 1864 : quibus edicitur, Nympham raptam non fuisse ; sed communi consensu fugam arripuisse iuvenes consanguineos. Falsum igitur est fuisse Nympham ab avúnculo raptam ; sed clausam fuisse in recessu puella- rum a matre, ut facilius matrimonium celebraretur post consummationem incestus, ut opinor.
Verum etiamsi fuisset consummatus raptus, non tamen impedimentum dirimens matrimonium censendus erat. Nam ut docent Sánchez Lib. 7. I). 13. n. 4., Concina p. 339 p. 2 .J, Salmaticenses cap. 12 n. 131 aliique, non est impedi- mentum dirimens matrimonium raptus, nisi fiat causa ma- trimonii. In casu autem non agebatur de matrimonio ineun- do, sed ut deponunt mater, filia et testes, ad ultionem ca- piendam contra puellae patrem.
Illi quatuor testes, unde processus est confectus nullam