F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PANORMITANA 461
mentionem faciunt de matrimonio ineundo inter Evaristum et Nympham, excepto Iosepho Chianchiano, qui suspicionem suam manifestavit nesciens tamen utrum fundamento quamvis levissimo inniteretur. Erat simplex suspicio deducta forsitan ex nimia familiaritate Evaristi cum Nympha; huiusmodi fa- miliari tas facile inclinando ad libidinem corda eorum, faci- lius ad fugam eos determinavit capiendam. Hinc potius de- ducendum opinor quod non ad ineundum matrimonium fa- miliaritas Evaristi cum Nympha videbatur inclinata, sed ad libidinem. Raptus, qui libidinis causa peragitur, nequa- quam impedimentum dirimens matrimonium constituit. Con- siderata igitur quaestione e quocumque aspectu, censeo non praesentari criterio impedimentum raptus, iuxta mentem Con- cilii Tridentini. Denique ipsa Nympha nullam speciem coa- ctionis ad extorquendam copulam assignat ab Evaristo adhi- bitam, nec mater testata est audivisse a filia, Evaristum coacte copulam postulasse. Probabilissimum igitur videtur fugam fuisse arreptam mutuo consensu causa libidinis.
Non dolose, non ignoranter Nympha, nec coacter matrimonium inivit cum Evaristo.
Dolus probari debet. Non sufficit illud asseri. Non adsunt testes, nec documentum aliquod extat in processu ad pro- bationem doli in themate. Posset tantum deduci ex circum- stantiis, scilicet ex asserta repugnantia mulieris, et ex pa- rentum studio propter dedecus ortum a fuga et defloratione eiusdem mulieris Nymphae. Et quidem mulier asserit, patrem suum dolum patrasse quando ei porrexit subscribendam pro- curatoriam scripturam, simulans continere negotia familiae. Possibile ! Non intelligebat Nympha se esse adhuc sub pote- state patris, nec sibi licere sub poena nullitatis scripturam quamcumque obsignare. Sed priusquam de mendacio arguam petulantem mulierem, aliqua consideranda censeo. Nympha erat iam defiorata et per sex menses nemo ipsam ad ma- trimonium ineundum invitavit. E contra Nympha odio habe-