F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
462 PANORMITANA
bat puellarum recessum ubi degebat. Recognoscebat suam pessimam conditionem, et moralem impossibilitatem cum alio viro nubendi. Si omnino stulta non erat, concludendum est consilio patris sui adhaesisse ut matrimonium contraheret cum Evaristo. Verum cui bonum erat ista deceptio? Non patri Nymphae recurrentis, quia nil utilitatis poterat reci- pere ab homine, cui interdixit ingressum domus suae, et cui erat maxime invisus. Non Evaristo bonum veniebat quia magnam dotem a Nympha recepturus non erat, et nullam passurus poenam pro crimine deflorationis patrato. Bonum potius pro ipsa muliere necessario censendum. Suadere ergo non potest, ipsam respuisse virum cum quo copulam habuit voluntariam, quae solet semper vestigium concupiscentiae in muliere relinquere, et inclinationem vehementem erga virum cum quo copulata fuit. Nec recurrendum testimonio mulieris cum qua Nympha con vivebat in puellarum recessu, quia testis, quae ab ipsa astutissima Nympha acceperat enarravit. Nam Nympha quae iuravit non perpetrasse incestum ad facilius obtinendam dispensationem, egit poenitentiam impositam pro dispensatione ad matrimonium. Verum ad mendacium argu- endum stat authenticum documentum. Falsum enim omnino est Iosephum suae filiae simulatami porrexisse scripturam, sed ipse notarius coram Nympha et testibus actum procuratorium legit, et Nympha cum testibus scripturam obsignavit.
Ubi igitur deceptio?" Ex dictis patet etiam non igno- ranter Nympham matrimonium contraxisse. Poterat forsitan ignorare tempus celebrationis matrimonii ? Sed simplex huius- modi ignorantia non irritat matrimonium. Verum potest obiici : Nympha credebat matrimonium contrahendum esse coram civili auctoritate et coram proprio parocho, et quoad sacramentum coram parocho celebrandum rectissime credebat, nescivit potuisse celebrari obtenta dispensatione S. Sedis vel delegatione Ordinarii, vel proprii parochi, in alio loco. Tunc, ut ipsa deposuit, alterutri auctoritati significaret repugnantiam suam, quando tempus huiusmodi celebrationis advenisset. Sed huiusmodi ignorantiam coram Ordinario Panormitano dum