F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
464 PANORMITANA
Sed si vir, quod dicitur de viro a pari dicendum de mu- liere, flete contrahit, valetne contractus matrimonii? Respon- dent canonistae, theologique de Lugo, De liest. D. 12, n. 78, Croix Lib. 6, part. 3, n. 258, Sánchez Lib. i, Dub. 11, teneri ducere mulierem in uxorem. In eligendo procuratri- cem Nympha et in delegando eam, ut suas vices gerat in contrahendo matrimonium non fíete assensum praebuit, alio- quin in suo recursu ad Curiam panormitanam fictionem suam adaperuerit, ut esset argumentum hoc validum, sed non il- lud praebuit; verum etiamsi ficte debebat tamen ducere in maritum Bvaristum, quia non praesumitur huiusmodi fictio, praesertim quia nec vi, nec metu coacta fuit ad matrimo- nium contrahendum cum Evaristo ; sed neque post subscri- ptionem et antequam contractum fuerit matrimonium mutuo consensu per procuratores dato. Cum enim retractatio fuerit interna, quando non manifestatur verbis, vel confessione ante iudicem, vel revelatione ante testes, vel facta quando spon- salia cum altero individuo celebrantur, nulla suspicio oriri potest re tractationis, quia actus humanus secundum suam naturam et veritatem praesumitur factus : ac proinde prae- sumitur consensus eiusque perseverantia. In casu Nympha numquam sui retractationem consensus in quaestionem posuit, suspicio igitur quonam fundamento subsistit? Verum nihil fit sine aliqua ratione sufficienti. Quaenam fuit ratio deter- minans Nympham procuratoriam scripturam suo nomine ob- signare? Non fuit metus, non fuit vis; sed fuit inclinatio eius expressa a continua familiaritate, qua usa est per annos, de qua amicus familiae supra relatus animadvertit fratrem Nymphae. Omnia antecedentia iustificationes fuerunt, omnia quae in contentionem producta sunt, videntur esse conse- quentia acta indignationis muliebris contra virum qui in Anglia ad aliam feminam se convertit a qua filios habuit, quos a Nympha sterili non recepit. Nympha igitur non solum numquam in dubio posuit assensum datum, sed etiam per- severavit in assensu. Ipsa enim ratio, qua assensum prae- buit perseverabat ; ac proinde de huiusmodi retractatione ne