F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
466 PANORMITANA
Nam cohabitatio et maritalis unio Nymphae cum Eva- risto quamcumque rie consensu difficultatem tollunt.
Si per hypothesi ,n admittamus raptum fuisse verum, et quamvis Nympha fuerit in loco tuto et libero, non dedisse tamen consensum in matrimonio ineundo cum Evaristo ; ne- quidem irritandum censeo matrimonium in themate. Hic opor- tet doctrinam praemittere canonistarum, quam profitentur Bonacina Quaest. II, Punct. N, Disput. VI, Navarra cap. 22, n. 51, Sánchez L. 2, dec. 32, n. 9, Henriquez L. 14, cap. 12, n. 2, aliique plurimi. Si defectus consensus interni adfuit in contractu matrimonii ex parte unius sponsi, vel ante ce- lebrationem matrimonii mentaliter retractatus fuit consen- sus, qui in actu celebrationis matrimonii a procuratore fuit expressus vice et nomine contrahentis, sufficit ut iterum consensus detur etiam mentaliter. Si vero invalidum fuit matrimonium ex defectu consensus utriusque celebrantis ma- trimonium propter metum aut vim, tunc signo aliquo ex- terno manifestari debet mutuus consensus. Sed quodnam erit huiusmodi signum? Iuxta plures canonistas Sánchez Lib. 2, disp. 37, n. 9, Rodríguez 1 p. cap. 22, n. 2, aliosque, sufficit copula habita affectu maritali. Nam nemo cognoscit coniugum de internis alterius. Opinatur quisque eorum al- terum assensum dedisse ac proinde proprium coniugem esse, et cum proprio coniuge copulari. Hoc sufficit ut suppleatur consensu novo saltem indirecte. Per octo annos commorati sunt simul in eodem tecto Nympha et Evaristus et innume- rabilibus vicibus matrimonium consummarunt. Possibile ! Non fuit aliqua nox, in qua maritaliter non copularunt? Sed pro suo viro Nympha habebat Evaristum eumque ama- bat, et Evaristus pro sua legitima coniuge habebat Nympham quam amore prosequebatur. Hoc testatur Illnius Rmus P. Sal- vator Lanza Trabia testis receptus, qui tacto pectore, more sacerdotali, iuramentum emisit. En status cordium Nym- phae et Evaristi. Credendum profecto sacerdoti ex officio inter- rogato potius quam ipsi appellanti, eiusque paucissimis testibus.