F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PANORMITANA 469
accidit in Parisien, nisi quod dolo vocata fuerit puella et in potestate viri toto tempore usque ad momentum quo au- fugit, post quod ad virum non rediit. Ita ut certum videtur non dissensum parentum vel tutoris, sed consensum mulieris esse unice in his quaestionibus considerandum. Huiusmodi autem consensus probatur absque dubio per sponsalia prae- cedentia, et quidem plene. Sed quod ab aliquibus auctoribus asseritur, scilicet, non probatis sponsalibus, in foro externo semper censetur adesse raptus violentiae, vid. Feyi. De imped. p. 115, edit. I, hoc exorbitans mihi videtur, quia non ne- cessario contentum intra finem legislatoris, qui alius et maior non est quam libertatem in matrimoniis tutelare. Sane consensus in matrimonium probari interdum potest absque sponsalibus, nisi sponsalia vocemus colloquia inter partes habita, in quibus, ut solet, matrimonium innuitur aut praesupponitur faciendum. Et posita fuga voluntaria, si sint nationes ubi laxitas sensus moralis admitteret hy- pothesim libidinis vel liberi amoris ex parte mulieris, sunt aliae quarum moralis sensus et consuetudines eandem pe- nitus excluderent, in quibus proinde consensus in fugam praesumptionem violentam includeret consensus in matri- monium.
Cum in casu praesenti mulier, longe ante celebrationem matrimonii e potestate viri erepta, in loco constituta fuerit libero, quod ad virum attinet, cessasse impedimentum, in omni casu, procul dubio dicendum est, sed cum aliud exi- steret impedimentum inter partes, super quo obtenta fuit dispensatio, tacito raptu, sequitur, summi momenti esse quae- stionem utrum revera rapta fuerit Nympha vel potius e domo paterna simul cum Evaristo effugerit ; etenim si prius, ma- trimonium pronuntiandum erit invalidum propter impedi- mentum consanguinitatis non dispensatum, si posterius, ex hac parte saltem stabit.
Depositio iuridica actricis dramaticam plane historiam exhibet. Innocens et ab omni affectione erga avunculum prorsus abhorrens, pacificam in domo 'parentum vitam age-