F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
470 PANORMITANA
bat. Domum frequentabat Evaristus, matris frater, iuvenis aspectu pulcherrimus 23 annorum, donec exortis inter ipsum, et patrem dissidiis, prohibetur amplius domum ingredi. Ex quo atrox consilium, sibi in patre ulciscendi per abductio- nem et deflorationem neptis, quod quidem consilium opere complevit. Praeter Nympham ipsam, testes producuntur mater eius et Paulus Selvaggio, qui audivit Nympham exclaman- tem mamma, mamma. Ceteri tres testes rem audierunt a matre, et quidem ipso eodem die, cum casu aut vocati do- mum Spinae adiissent. Verum, curia panormi tana suspicari videtur narrationem totam hanc ; nec iniuria, nam praeter- quamquod raptus hic violentus puellae invitae effectus fuerit circa meridiem in via publica civitatis magnae, quin ad id. ad verteret vel unus ex centum qui, praesertim in civitati- bus meridionalibus, per vias perpetuo vagantur, Defensor Vinculi testem omni exceptione maiorem profert qui rem diversimode omnino narrat. Testis hic est Rmus P. Lanza Trabia, qui iuratus multa re tulit quae valde differunt ab alligatis a filia et matre, et indicant potius fugam ex con- dicto quam raptum. Alia addit testis, quae vim quoque ha- bent : dixit enim quod mulier et vir post plures annos a matrimonio, dum subsidium propriis necessitatibus quaere- rent, loquuti sunt de affectu et amore, quo ad invicem af- ficiebantur adhuc.
Nec desunt alia motiva suspicionis malae fidei ex parte actricis. Imprimisj in utroque libello altum tenet silentium super unione civili illicita, quam contraxerat cum D. Pal- mieri, quae unio, quantum licet sapere, hucusque perdurat. Fortuito, veluti ex testimonio certi cuiusdam Trislo, testis productus in suppletorio de morte viri, hoc factum apparet. Praeterea mater Evaristi Branciforte, bis a Defensore Vin- culi citata et expectata, comparere noluit. Quare ? Ex actis apparet, illam semper filium dilexisse, nonne igitur cogitan- dum ipsam testimonium proferre libenter velle, si ea quae dicere potuit filio, iam illicito vinculo illaqueato, inservire potuissent ? Alium motivum suspicionis est expectatio mor-