F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PANORMITANA 471
iis patris Nymphae. Impossibile fuit, ipso vivente, querelam contra matrimonium movere, ait oratrix. Quare, iterum rogo? Iam a marito facinoroso derelicta est filia, forsitan, etiam altero, civiliter unita ; habemus datam mortis pa- tris, non vero unionis cum Palmieri. Nonne maximi utri- usque interesset, si fieri id potuerit, contrahere coram ec- clesia? Nonne agebatur hic de honore familiae Spinae, cui consulendo, pater, ut asseritur, primum matrimonium, per fas et nefas, procuravi! ? Nonne potius dicendum ex- pectasse mortem patris, quia ipse paratus praesumebatur respuere historiunculam concoctam ab ipsa de raptu et con- sensu, dolo erepto i
Si admittetur fuga, circumstantiae omnes antecedentes, concomitantes et subsequentes optime cohaerent; in hypo- thesi raptus contradictoriae sunt. Sic v. g. reclusio in ri- tiro, repetita confessio sacramentalis tum Evaristi, tum Nym- phae, decretum separationis, poenitentia imposita utrique, petitio et dispensatio impedimenti consanguinitatis, tacito omnino raptu praetenso, necnon et cohabitatio pacifica et affectuosa per plures annos post matrimonium ; quid indi- cant? Delictum sane mutuum. Non iniuriam uni ab altero illatam. Amorem mutuum in matrimonium perseverantem.
In hypothesi raptus, non tantum raptor et parentes, sed etiam confessor et auctoritates ecclesiasticae panormitanae saevissent in miser ulam hanc puellam, non ream alicuius delicti, sed victimam delicti alterius. Iam vero quis hoc diceret unquam?
In actis leguntur copiae authenticae plurium instrumen- torum publicorum, a coniugibus signatorum, quae fugam ostendunt. Contendit oratrix, ut videbimus, subscriptionem nominis sui ad instrumentum procurationis fuisse dolo ex- tortam a patre; quaeri ab ipsa potest : Num istae subscri- ptiones, eodem fine factae, cum iam immineret matrimonium sint etiam dolosae?
Ex his omnibus unica sequi videtur conclusio, scilicet impedimentum raptus nullatenus probari in casu, immo non