F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
474 PANORMITANA
dilatio quae in confessione actricis cernitur vehementem ingerit suspicionem malae fidei. Quae asseruntur ab ipsa plena indigerent confirmatione, et haec plena confirmatio non habetur.
Quapropter, conclusit consultor, censeo confirmandam esse sententiam curiae Panormitanae, et quaesito respondendum : Non constare de nullitate.
ANIMADVERSIONES DEFENSORIS MATRIMONII EX OFFICIO. Ma-
trimonium a Nympha Spina die 16 Octobris 1864 cum Eva- risto Branciforti contractum adeo firmum est, ut desperatis- simi, quibus Nympha illud infirmare a compluribus annis per- vicaciter pertentat, conatus, omnino indignationem concitent.
Enimvero ecquis aequo animo eam audire potest, dum dispensationem ab Apostolica Sede super primo et secundo consanguinitatis in linea collaterali gradu elargitam, irritam ob raptum proclamat ? cum liqueat Nympham non solum ra- ptam haud esse INTUITU MATRIMONII, quae conditio necessario requiritur ad irritandas huiusmodi dispensationes ; sed com- pertissimum praeterea sit raptum omnino exulare, et Nym- pham in fugae incestusque crimine non magis quam Eva- ristum esse culpa expertem.
Speciminis ergo : die 1 Octobris 1864 Nympha non minus quam Evaristus, iurata, suis ipsa manibus subscripsit non habuisse carnale commercium ad faciliorem reddendam dis- pensationem ad matrimonium ineundum. Aliquibus vero post diebus eadem Nympha una cum Evaristo subscripsit suppli- cem libellum, in quo continetur petitio gravis poenitentiae ob incestum admissum.
Neque meliori omine Nympha obiicit se mandatum ad ce- lebrandum matrimonium subsignasse, fraude doloque ad id adductam : quasi pater sibi suaserit non de matrimonio, sed de negotio agi domesticae rei : et ut dolum intercessisse os- tendat, differentiam atramenti a mandatum subscribentibus adhibiti in medium affert. Nemo enim sanus facile credit, tabellionem publicum adeo fuisse officii sui suaeque sortis immemorem, ut in gratiam patris Nymphae unam rem seri-