F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NOLANA 477
statuit, obedientiae actum potius praebere per procuratorem. Episcopus rei novitate commotus, timens iuribus episcopalibus ita derogatum iri, monuit clerum, se pro sua conscientia pati non posse, ut vetus consuetudo pessumdaretur et interim nihil esse innovandum, donec, consulta S. O. C. responsum prode- ret circa ius constituendi vel minus, procuratorem in praestando obedientiae actu. Quia in Dioecesi Nolana Episcopus et Clerus exemplari ter ambulant cum consensu in domo Dei, unanimi consilio et pacifico proposito res ad S. C. Congregationem detulerunt pro dubii iuridica solutione. Ad melius determi- nandos terminos quaestionis, ab Episcopo exquisitum fuit de natura huius praestationis , praesertim an Cathedratici referret naturam ; Ordinarius respondit : hac in Dioecesi cathedraticum non rependi ; cuius locum forsan tenere posset parva s. Marci oblatio.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
Dum Episcopus omnino se remittit prudentiae et iudicio S. C. C, Clerus Turrae Annuntiatae aequo animo comparatus, ad melius explicandam quaestionem has animadversiones obtu- lit. Notant hi Sacerdotes, praeterito tempore, semper potius- quam adire Ecclesiam Cathedralem, a suo oppido admodum dissitam, solvisse : « due tari ». Modo post annum 1875 ob commodas apertas vias facilis ad civitatem Nolanam est accessus, ita ut si unus vel duo mittantur procuratores, iti- neris expensae in Sacerdotes viritim divisae, non exaequant « due tari ». Hac de causa quod numquam actitatum fuit, nunc in actum deductum est.
Praeterea notant quoad dispositiones synodales, in litera circulari relatas, consuetudinem temperasse earumdem vigo- rem statuendo alternativam obligationem, adeundi Cathedra- lem aut solvendi « due tari » et ita etiam emolliisse poenam censurarum. Insuper advertunt in obligatione adeundi Eccle- siam Cathedralem implicite contineri facultatem per se aut per alium hoc peragendi iuxta iuridicum enatum legis 72in 6.° Qui facit per alium perinde est ac si faciat per seipsum;