F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
478 NOLANA
quae facultas non intelligitur ablata nisi expresse derogetur. Imo in casu necessaria videtur haec substitutio secus in die solemni Divi Marci in quo processiones haberi debent in Eccle- siis parochialibus, Clerus Turate Annuntiatae huic legi rituali iuris communis satisfacere non valeret. Eo magis quod nunc veluti irrisoria evaderet alternativa, quando quis adeundo impendere debet 5 libellas ; et aliunde domi commorans satis- facit oneri solvendo 85 centesimas partes unius libellae.
Demum aliam partem alternativae obligationis notant Sacerdotes Turrae Annuntiatae, difficultate non vacare, quia huiusmodi praestatio « di due tari » repraesentat cathedra- ticum , quod non beneficiati solvere non tenentur ; quocirca dubium exoritur, an non beneficiati teneatur correspectivum ponere actum obedientiae, adeundi nimirum Ecclesiam Cathe- dralem, vel solvere « due tari ».
Ex officio autem animadversum fuit huiusmodi praesta- tionem esse vestigium iuris cathedratici, uti aperte docet ipsa natura Cathedratici, iuxta Reiffenstuel in Tit. De Cen- sibus, Eœactionibus etc. num. 10, ubi ad quaestionem: « Quid sit Cathedraticum... » respondet: «Cathedraticum de iure esse duos solidos singulis annis solvendos Episcopo de Ecclesia in signum subiectionis, nec non in recognitionem et honorem Ecclesiae Cathedralis ». Barbosa De Officio et potestate Episc, allegat. 86 num. 40. Fagnanus in c. Con- querente 16 De Officio Ordinis ubi dicitur: Cathedratici no- mine duos solidos venire, et can. Placuit can. 10 q. 3 ibi « Placuit ut nullus Episcoporum praeter honorem Ca- thedrae suae, id est, duos solidos, aliud aliquid per Eccle- sias tollat » etc. Quomodo vero relative pro more regionum attinenda sit haec mensura duorum solidorum erudite expli- cat BenedictusXIV in Oper. De Synodo dioec. lib. 6 c. 5. Quia pluribus in locis solutio Cathedratici fiscalem exactio- nem redolere coepit, passim, vel factum est, ut in desue- tudinem abiret vel alias in significationes reverentiae com- mutaretur. Praesertim quia instituto pro clericorum ordi na- tione patrimonio sacro per Concilium Tridentinum, eveniebat