F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NOLANA 479
quod clerici hoc patrimonio ordinati , cum beneficiati non essent, non tenerentur ad solvendum Cathedraticum, prae- standum suapte natura ex bonis ecclesiasticis. Quocirca : ne clerici in clerum nuper cooptati viderentur soluti a sua obedientia et reverentia significanda in Ecclesiam Cathedra- lem, obligati fuerunt ad alios obedientiae actus, qui demum opportuniores in universum visi sunt ad obsequium praeben- dum, quam nummorum solutiones, tunc temporis praecipue seu sub saeculo 15 et 16 quando Ecclesiae divitiis aifluebant. Proinde huc redacta quaestione, nihil videtur obstare quo- minus universus clerus per procuratorem seu delegatam per- sonam stato die suam obedientiam et subiectionem protestetur Episcopo, uti communiter docent Doctores in Tit. De Ma- ioritate et Obedientia, advertentes Praesulibus solemniter et extrinsece obedientiam et obsequium significanda esse ; sed quonam modo hoc peragendum sit in singulis casibus a iure communi determinatum non esse.
Quia in huius legis Synodalis transgressores latae sunt censurae, clerus Turris Annuntiatae petit etiam an susti- neantur huiusmodi poenae, quippe quae graviores videantur. Qua de re advertatur onus Cathedratici solvendi esse de re grave ob significationem ei adnexam ; hinc Benedictus XIV in Op. De Synod, dioec. lib. o c. 4 n. 5 laudat D. Carolum Borromaeum, qui in secunda Synodo legem Cathedratici renovavit, nec non Praesules Concilii Bituricensis iubentes Tit. 33 can. 7 « Iura Synodalia, catheclratica, episcopalia et quaevis alia integre persolvantur, sub poena excommu- nications ». Verum ipse Bened. XIV in op. cit. lib. 10 c. 1 pluribus auctoritatibus illustrat gravissima Trid. verba in Sess. 25 c. 3 de Urform., iubentia sobrium censurarum usum ; en verba : « Quamvis excommunicationis gladius ner- vus sit ecclesiasticae disciplinae et ad continendos in officio populos valde salutaris, sobrie tamen, magnaque circumspe- ctione exercendus est : cum experientia doceat ; si temere aut levibus ex rebus incutiatur, magis contemni quam formidari, et perniciem potius quam salutem ». Et postea idem sapien-