F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
482 S. GALLI
piendis, capsulas auferant ab Ecclesiis cum inscriptione illa Eleemosyna pro Missis vel alia simili sub iisdem poenis, ipso facto incurrendis, ne fideles hac ratione frustrentur ». § X « Episcopus vero seu eius Vicarius aut Generalis vel Provincialis, ubi de licentia pro perpetuis oneribus fuerint requisiti, in singulis casibus diligenter inquirant de singulis Missarum celebrandarum obligationibus, cuique Ecclesiae, mo- nasterio aut loco pio incumbentibus ; nec antea assensum huiusmodi aut licentiam praebeant, quam eis legitime con- stiterit illius Sacerdotes tam novo oneri suscipiendo, quam antiquis iam susceptis satisfacere posse, praecipuamque ra- tionem habeant, ut reditus qui ecclesiis et locis piis relin- quuntur omnino respondeant oneribus, secundum morem cuius- que civitatis vel provinciae : infelligantque, si in re tanti momenti desides aut negligentes fuerint,.in novissimo die se huius praetermissi muneris rationem esse redituros. » Exinde ex positivo iure ea responsio videtur Episcopo reddenda, nempe ut sedulo curet exscripta decreta servare nullimode permit- tentia, in certa Ecclesia acceptari onera Missarum quae in eodem congruo tempore adimpletioni, iuxta fidelium volunta- tem, demandari non valeant, quacumque transactione in re tam gravi posthabita.
ONERA NOVA EXCIPI POSSUNT. Verum ex adverso nulli est parcendum industriae, ut salvo iure communi et tantae obli- gationis decore et sanctitate, eae assumantur provisiones, quibus ecclesiarum necessitatibus satisfiat et fidelium piae voluntati. In ea enim incidimus tempora quae, nimis Eccle- siae Christi inimica, difficulter sinunt, aliquam Ecclesiam adhuc abundare fidelium oblationibus et eleemosynis et timere iubent ne quam citius Ecclesiae divites ad extremam redi- gantur paupertatem. Proinde eo spectare debet, hisce in locis Ordinariorum sollicitudo, ut fidelium piis voluntatibus acce- ptis sive actu inter vivos, sive mortis causa expressis, tutiore oua fieri possit ratione, huiusmodi pia legata executioni demandentur, distribuendo, non sine oblatorum assensu tacito aut expresso, suscepta Missarum onera inter eas Ecclesias