F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 489
mentem suam ad Deum extolleret. Et oculatus testis cum fuisset ecclesiae addictus, enarravit « saepe vidisse dictam Ioannam venire ad ecclesiam in Missis ac Compie torus, et dum ipse testis non pulsabat Completorias, Ioanna eumdem testem causabat et vituperabat dicendo quod non erat bene factum et ipsa Ioanna tunc promiserat eidem testi dare lanas ad finem ut diligentiam haberet pulsandi Completorias ». Alii praeterea testes de eius etiam in proximum charitate fidem perhibuere. Aegros enim solabatur et « dabat libenter eleemo- synas, faciebat hospitare pauperes, et volebat iacere in focario et quod pauperes cubarent in suo lecto ».
Huiusmodi virtutes in puella aetate duodecim circiter an- norum, adeo mirandae sunt, ut extraordinariam certe divi- nam gratiam portendant. Et iam Deus consilia sua, nonnul- lis supernis visionibus-ac revelationibus, Ioannae detegere incoeperat; quemadmodum infinita sua sapientia cum aliis Sanctis Virginibus egisse novimus. Enim vero tredecim an- norum cum esset, in horto patris sui vocem audivit e latere ecclesiae, viditque magnum splendorem. Tunc metu perculsa est, sed cum alias iterum eam audivisset, cognovit esse An- geli vocem, uti ipsa candide fassa est: « Confessa fuit quod dum esset aetatis 13 annorum ipsa habuit vocem a Deo pro se iuvando ad gubernandum Prima vice ipsa erat iuvenis et habuit timorem; postquam audivit ter illam vo- cem, cognovit quod erat vox Angeli ». Hisce primis ap- paritionibus Angelus nondum divinam missionem Ioannae significaverat, sed « tantum docuit eam se bene regere, fre- quentare ecclesiam ». Et ipsa virginitatem suam Deo vovit. In posterum Archangelus Michael se ei patefecit eidemque praecepit ut e paterna domo discederet et apud Regem se conferret, quo eum adiuvaret ; ne timeret, quia S. Catharina et S. Margarita opem ei tulissent. Humilis vero Puella aie- bat : « quod erat una pauper filia quae nesciret equitare et ducere guerram ».
At tanta fuit eius fides et obedientia, ut, patria ac pa- rentibus relictis, se contulerit in pagum Burey-le-petit apud patruum suum Durandum Laxarcl. Ioanna al) eo petebat ut duceretur in Vallis-Colorem (Vaucouleurs) apud ducem Ro- bertum de Baudricourt « tunc Capitaneum dictae villae de Vallis-Colore, quod volebat ire ad Franciam versus Dei-