F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
490 EX S. C. RITUUM
phinum ad faciendum eumdem incoronare ». Miratur pa- truus, sed ipsa aiebat : « Nonne alias dictum fuit quod Fran- cia per mulierem desolaretur, et postea per virginem re- staurari debebat? » Annuit patruus, et die 13 Maii an- no 1428 eam duxit in Vallis-Oolorem, ut loqueretur cum Duce de Baudricourt. Hic vero puellae dictis non credidit, imo dixit eius patruo : « quod reduceret eam ad locum sui patris et daret ei alapas ». Puella tamen non despondit animum, et in paternam domum cum redivisset, iterum ad suos labores incubuit, firma tamen fiducia quamprimum ad Regem se collaturam. Revera non multo post, ita Deo dis- ponente, praefatus eius patruus in pagum Domremy se con- tulit et a Ioannae parentibus ipsam obtinuit, praetextu nempe ut uxorem suam adiuvaret. Deinde patruus iterum Vallis- Colorem petiit et Puellam piae familiae Le Royer concre- didit. Catharina Le Royer in Processu examinata deposuit: « quod dum ipsa Ioanna fuit adducta ad domum suam per Durandum Laxart. . . . vidit ipsam quae erat bona, simplex, dulcis filia ac bene conditionata ; ibat libenter ad ecchsiam et libenter confitebatur, et vidit eam confiteri Domino Io- hanni Furnerii t ¿me dictae villae de Vallis-Colore Curato ». Ioanna interea missionem suam aperte manifestabat, aiens « oportere quod iret versus nobilem Delphinum, quia Dominus suus Rex Coeli hoc volebat, et quod si deberet ire supra genua sua, iret ». Quidam eques Ioannes de Novelompont, amicitia coniunctus cum familia Le Royer, ita Puellam per- contatus est, uti ipsemet deposuit : « Amica mea quid hic facitis? Oportetne quod Rex expellatur a regno et quod simus Anglici ? » Cui puella respondit : « Ego veni huc ad cameram Regis locutum Roberto de Baudricuria, ut me velit ducere aut duci facere ad Regem; qui non curat cle me neque de verbis meis; attamen antequam sit media quadragesima, oportet quod ego sim versus Hegern, si ego deberent perdere pedes usque ad genua. Nullus enim in ¡nttudo, nec Reges, nec Duces, nec filia Regis Scotiae, aut alii possi'.nt recuperare regnum Franciae, nec est ei suc- cisus nisi de meinet, quamvis ego maUem manere iuxta ineam pauperem matrem., quia non est status meus; sed oportet ut ego vadam, et hoc faciam, quia Dominiis meus vult ut ita faciam ».