F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. G. RITUUM 493
Rex poterat de ea iuvare et eam mitt5re Aurelianis ». Li- benter huiusmodi consilium Rex sequutus est.
Voluit autem idem Rex ut Puella homines sibi addictos haberet, atque eleemosy narium, qui fuit Fr. Ioannes Pas- querel Ord. Fr. Haeremitarum S. Augustini, quique ipsam semper sequutus est. Equus et arma tradita ei sunt ; sed ipsa vetustum gladium maluit quinque crucibus ornatum, quem inveniri indicavit in ecclesia S. Catharinae de Fierbois, uti reapse repertum fuit; voluitque vexillum cum Redem- ptoris imagine, quod secum continue ferebat. Interrogata enim quare vexillum ferebat, respondit: « quod nolebat uti ense suo, nec volebat quemquam interficere ». Circa finem mensis Aprilis praefati anni 1429 in Blesensem civitatem se contulit, ubi exercitus duodecim fere millia militum col- lectus fuerat, quique commeatus comparaverat pro Aure- lianensi urbe ab Anglis obsessa. Prima eius cura fuit bo- nos mores in exercitu curare ; hinc et malae vitae foeminas expellere fecit, et blasphematores severe redarguit. Voluit insuper alterum vexillum cum Christi imagine pro congre- gandos presbyteris, quod eius eleemosynarius Rev. Fr. Pas- querel confecit, cuius depositionem audire praestat : « Hu- iusmodi vexillo facto, ipsa Ioanna omni die bina vice, mane videlicet et sero, faciebat per ipsum loquentem congregare omnes presbyteros ; quibus congregatis cantabant antiphonas et hymnos de Beata Maria, et cum eis erat ipsa Ioanna; nec inter illos presbyteros permittere volebat aliquos arma- tos, nisi fuissent confessi illa die, monendo omnes armatos quatenus confiterentur, ut venirent ad huiusmodi congre- gationem ; nam in ipsa congregatione omnes presbyteri erant parati ad confitendum quoscumque qui eisdem confiteri vole- bant. Et dum ipsa Ioanna exivit villam Blesensem ad cundum Aurelianis, ipsa fecit congregare omnes presbyteros cum illo cernilo, et antecedei)ant ipsi presbyteri armatos ».
Sed antequam bellum inciperetur, voluit Puella missio- nem suam pacis signo affirmare; propterea supremo anglici exercitus Duci Talbot misit « unam litteram continentem in substantia quod ipsi Anglici recedere vellent de obsidione et irent ad regnum Angliae, alias ipsa daret eis ita magnum insultum quod cogerentur recedere ». Angli vero iniuriis Puellae responderunt, quas ipsa invicto animo pertulit. At