F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 495
le plus evident, qui ad ce a esté apparu puis la Passion de Notre Seigneur, fut levé le siège cV'Orléans, ad ce présente la dicte Pucelle qui conduit la besoigne ».
Omnes quidem putabant Puellam a Deo missam esse, quae signa missionis suae ostendit ; aiebantque Aurelianenses cives « quod si non venisset ex parte Dei ad adiutorium eorum, ipsi de propinquo fuissent omnes habitantes et civitas sub ditione et potestate adversariorum obsidentium redacti »; et ipse Comes de Dunois firmiter credebat « ipsam Ioannam esse missam a Deo ». Cum autem Aureliam ingressa est « recepta fuit cum tanto gaudio et applausu ab omnibus utri- usque sexus parvis et magnis, ac si fuisset Angelus Dei ». Ipsa vero « ante omnia voluit ire ad maiorem ecclesiam, ad exhibendam reverentiam Deo Creatori suo » et « exhorta- batur omnes ut sperarent in Domino ».
Peculiaria Puellae gesta Aureliae patrata, itemque alia gloriosa eius gesta quae sequuta sunt contra Anglos in ca- stris ac in civitatibus Meliun, Baugency, Jargeau, Patay, brevitatis amore reticebimus, non solum cum notoria sint, sed quia in Summarii tabulis ab oculatis testibus enarrentur, ac praecipue a supremo Gallorum exercitus Duce Comite de Dunois, qui sincere declaravit : « Ioannae facta in exercitu bellico potius erant a Deo quam cd) homine » ; addiditque: « erat res quasi divinal ». Idem confirmavit Regis Consi- liarius D'Aulon, aiens Puellae gesta fuisse « fais divins et miraculeux » ; idque pariter comprobavit Dux d'Alençon, aliique oculati testes in Apostolico Processu examinati. Cae- terum, civitates omnes apud Ligerim Puellae ope paullo post ad Regis obedientiam redactae sunt. Postea Trecensis urbs pariter Regi reddita est, itemque C ata1 ann en sis et Rhemen- sis, qua in civitate, uti Ioanna praedixerat, Rex coronatus et consecratus fuit. Operae pretium est referre quod hac de re praefatus exercitus Dux Comes de Dunois deposuit: « Post praedictas victorias, Domini de sanguine Regis et Capitanei volebant quod Rex iret ad Normanniam et non Remis, sed dicta Puella semper fuit opinionis quod oportebat ire Remis, ad consecrandum Regem, addebafque rationem suae opinio- nis dicens quod dum Rex esset coronatus et sacratus, po- tentia adversariorum diminueretur semper, nec possent fina- liter nocere sibi neque regno. Cuius opinioni omnes consen-