F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
498 EX S. C. RITUUM
e contra clausit; atque ita a Burgundiorum exercitu circum- data, cum paucis capta est.
Ioannae captivitas maximam in Anglorum animis laeti- tiam infudit, ipsi tamen vehementer cupiebant eam a Bur- gundiorum manibus auferre et in propriam potestatem ha- bere. Hinc quo facilius id ipsis prospere cederet, in primis ex parte Vicarii Generalis Inquisitionis ac Universitatis Pa- risiensis adprecatus est Burgundiae Dux, ut Puellam, tam- quam haereticam, ecclesiasticae iustitiae remitieret. Cum vero ille nullum dedisset responsum, Anglus Regens Dux de Bedfort ad Petrum Cauchon Episcopum Bellovacensem recurrit, qui Anglorum partibus studiosissime favebat. Hic die decima quarta mensis Iulii se contulit apud Burgundiae Ducem, aiens Puellam captam fuisse in territorio suae dioe- cesis, proptereaque cum de fidei materia ageretur, ipse le- gitimus iudex erat. Ingentem autem pecuniae vim ei offe- rebat, decem nempe mille francos aureos! Annuit Burgun- diae Dux, et Puella Anglis vendita est, qui die 24 Octobris praefati anni 1430, hoc pretium solverunt cum tributis Nor- mandiae civibus impositis.
Puella interea divinae providentiae confidens, viva spe erigebatur fore ut eius captivitas haud impediret quominus Dei opera complerentur. Tranquillo hinc animo antequam Anglis venderete, commorata est quatuor circiter menses in castro de Beauliea; postea vero missa fuit in castrum de Beaurecoir. Sciebat tunc ipsa se Anglis venditam esse, et cum audivisset Compendii urbem quamprimum eversu- ram, e custodia effugere perieli tata est, sed perperam. Con- solatur tamen cum supernae voces sibi praedixerint Com- pendii liberationem ante festum S. Martini ; quod eventus omnino comprobavit. Ducta postmodum est in castrum de Crotoy, ubi novembri mense a Burgundiae Duce tradita An- glis fuit. De eius religione ac pietate dum in praefatis ca- stris commorabatur, oculati etiam testes in Processu fidem perhibuerunt. Denique Decembri mense ab Anglis translata fuit in. castrum Rothomagense, ubi Processus contra eam incoeptus est.
Angli, uti testes in Processu deposuere : « Iohannam ca- pitali odio persequebantur ac illius mortem omnibus modis sitiebant, quia fuerat in auxilio Christianissimi Regis Fran-