F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
500 EX S. C. RITUUM
processus ». Eius carceris custodes nequissimi erant homines, impudici atque omni vitiorum labe coinquinati : « in carcere habebat quinque Anglos miserrimi status, gallice houcepail- UerSj qui eam custodiebant et multum desiderabant ipsius mortem, et de eadem saepissime deridebant ».
De iniquitate Processus, qui quatuor menses perduravit, audi quaeso testes aliquot : « Omnia Episcopus Belvacensis faciebat ad instigationem Regis Angliae et sui Consilii, tunc existentis Rothomagi. Non faciebat zelo iustitiae motus, sed ad ipsorum Anglicorum voluntatem, qui erant tunc in magno numero in villa Rothomagensi, in qua erat tunc Rex An- gliae »• « Omnes qui intererant huiusmodi Processui non erant in plena libertate, quia nullus audebat aliquid dicere ne esset notatus ». Nonnulli consiliarii querebantur de modo procedendi contra Puellam, inter quos Magister Nicolaus de Houppeville, et dicebant ipsam esse debere in manibus Ec- clesiae, sed Episcopus Cauchon effecit ut omnes illi in exi- lium mitterentur. Audi, inter alios, Rev. Dom. Ioannem Massieu Tribunalis ianitorem : « Magister Nicolaus de Houp- peville, qui viso huiusmodi modo, noluit interesse in consiliis, fuit bannitus cum pluribus aliis ». Magister Ioannes de Fonte e Consilio expulsus est « quia, aliqua dixerat quae in dicto processu non sibi videbantur facienda ». Magister Ioannes Magistri « pluries recusavit interesse huiusmodi Processui, et fecit suam posse ne adesset, sed per aliquos sibi notos fuit ei dictum quod nisi interesset, ipse esset in periculo mortis; et hoc fuit compulsus per Anglicos, ut pluries au- divit a dicto Magistri, quod sibi dicebat: video quod nisi procedatur in huiusmodi materia ad voluntatem Anglicorum, quod imminet mors ». Cum aliquis dixerit de Ioanna quod non placuit Domino de Stauffort « hic eum insequutus fuit usque ad quemdam locum immunitatis cum ense evaginato ». Puella.autem nullum unquam habere potuit defensorem vel patronum : « Non habuit defensores aut consiliarios quamvis petierit » ; imo perversus homo, quidam Nicolaus Loyseleur, callide in eius carcerem a Iudicibus mittebatur, ut ipsam de- ciperet : « advisaverant quod Nicolaus Loyseleur, fingens se esse de partibus Lotharingiae, de quibus ipsa Ioanna erat et de obedientia Regis Franciae, intraret in carcere in ha- bitu brevi, et quod custodes recederent ». « Aliquando intra-