F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. G. RITUUM 501
bat carcerem ipsius lohannae ei dicens quod non crederet illis gentibus ecclesiae. Episcopus Bel vacensis bene illa scie- bat, quia alias ipse Loyseleur talia non ausus fuisset facere ». Et Ioannae datum permissum tunc fuit huic homini se con- fiteri : « Non permittebatur confiteri nisi Magistro Nicolao Loyseleur ! »
Denique, de Processus nullitate, sat erit referre nonnullos Notarios absconditos fuisse ut diverso modo scriberent Puellae responsiones : « Erant aliqui Notarii (inquit, inter alios, Guillelmus Manchon Notarius Curiae Episcopalis) et credit quod Nicolaus Loyseleur erat cum iisdem absconditus, qui adspiciebat ea quae scribebant ipsi Notarii, et scribebant ea quae volebant, omissis excusationibus ipsius lohannae ». Nonnullae autem iudiciales inquisitiones quae peractae fue- runt, et Puellae favebant, desunt omnino in Processu! Cer- tum enim est ex. gr. iudicialem inquisitionem factam fuisse in loco originis Ioannae, quae in Processu non invenitur ; pariterque certum est alteram factam esse inquisitionem de virginitate Puellae, uti testis Ioannes Massieu, inter alios, fidem perhibuit : « Fuit visitata an esset virgo vel non, per matronas seu obstetrices, ex ordinatione Ducissae Bedfordiae, et signanter per Annam Bavon et aliam matronam. Et post visitationem retulerunt quod erat virgo et integra, et ea au~ divit referri per eamdem Annam ». Processus igitur mancus etiam est !
Admirabilis vero fuit Puellae agendi ratio tempore Pro- cessus. Ipsa enim, quae nondum vigesimum suae aetatis an- num attigerat, adeo tranquilla mente consistebat et iudicum interrogationibus tanta prudentia respondebat, ut omnes eam mirabundi suspicerent. Notarius Episcopalis Curiae Rotho- magensis examinatus in Apostolico Processu : « credit quod in tam difficili Causa non erat ex se sufficiens ad defenden- dum contra tantos Doctores nisi fuisset inspirata ». Et te- stis alter-: « audivit ab ore tunc Abbatis Fiscarnpuensi, quod unus magnus Clericus bene defecisset respondere interroga- tionibus difficilibus sibi factis ». Et licet « interrogatores non cessabant aliquando eam interrogare per tres horas de mane et totidem post prandium, et aliquando interrumpe- "bant interrogatoria, transeundo de uno ad aliud, ad expe- tendum an ipsa mutaret propositum » tamen ita respondebat