F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 503
Ioannam nolle Ecclesiae se submittere. Aliud autem accu- sationis caput iudicibus praebuerunt visiones eius ac reve- lationes, quas a maligno spiritu ductas asserebant, ac prae- cipue viriles vestes, quas Ioanna divino praecepto adhibuisse dixerat. Huiusmodi accusationes in duodecim mendacibus ar- ticulis redactae fuerunt. Nonnulli, praesertim Parisiensis Universitatis, maxime Puellae infensi, ac Processus etiam ignari, contra Puellam opinionem suam emiserunt; sed non deerant alii in Gallia, qui eam strenue defendebant ; imo ora- tiones pro liberatione Puellae hoc tempore elucubratae sunt. Caeterum, adeo perspecta erat huius Processus nullitas atque malitia, ut cum in Rothomagensem urbem venerit e Nor- mandia Sacerdos celeberrimus Ioannes Lohier, Decanus Rotae Auditorum Romae, hic (uti deposuit in Apostolico Processu Notarius Rothomagensis Curiae) « fuit sollicitatus de dando opinionem suam super dicto Processu, qui, praesente Epi- scopo, dixit dictum Processum nullum esse pluribus de cau- sis; et quia vidit sua dicta non placere Episcopo Belvacensi et aliis Dominis de parte Anglorum, noluit amplius expe- ctare et in diem crastinum recessit ». Angli enim in Se- quanam flumen eum ejicere decreverint! In posterum et alii doctissimi viri, ecclesiastica etiam dignitate praestantes, Pro- cessus iniustitiam atque nullitatem, suis scriptis, dilucide ostenderunt, quemadmodum Card. Elias de Bourdeille Epi- scopus Petrocoricensis, Ioannes Gerson, Theodorus de Lßliis Sac. Romanae Rotae Auditor, Pontanus Sac. Concistorii Ad- vocatus, aliique gravissimi Iurisconsulti.
Puella usque ad finem Processus, et etiam coram tor- tore; nunquam revocare voluit suas visiones ac revelationes, quamvis iudices omni arte usi fuissent, ut ipsa tamquam falsas illas reiiceret. Revera magni intererat Anglorum ut, priusquam condemnaretur, ipsamet visiones suas ac revela- tiones falsas mendacesque declararet. Recepta enim in po- puli animo opinio de Puella a Deo missa semper remansis- set, si ipsa in suis aifirmationibus perstitisset. Quare Iudices, ut exoptatum finem consequerentur, extremum contra Puel- lam remedium experti sunt, aspectum nempe populi atque carnificis. Hinc die 24 Maii (1431) ducta fuit ipsa in pla- team sepulchreti Sancti Audoeni (de Saint-Ouen), ubi in spectaculo quod erectum fuerat adstabat Episcopus una cum