F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
gOi EX S. G. RITUUM
Cardinali'de Winchester, iudicibus, doctoribus plurimisque aliis. Ioanna erat in quodam pulpito coram omnibus, videns quoque carnificem « qui cum quadriga erat in vico expectans quod daretur ad comburendum ». Sed antea Nicolaus Loyse- leur, qui, uti vidimus, Puellam callide prodibat, ei dixerat: « Iohanna credatis mihi quia si vos velitis, eritis salvata, faciatis omnia quae vobis ordinabuntur, alioquin estis in pe- riculo mortis ; et si vos faciatis ea quae vobis dico, vos eritis salvata et habebitis multum bonum et non habebitis malum, s e d eritis tradita Ecclesiae ». Magister Guillelmus Erard concionem habuit, et inter alia, in odium Regis Galliae haec protulit : « O Regnum Franciae ! olim reputatum es et vo- catum christianissimum, Regesque et Principes sui christia- nissimi ; nunc vero per te, o Iohanna ! et Rex tuus qui se dicit Regem Franciae, tibi adhaerendo et dictis tuis credendo, effectus est haereticus et schismaticus ! » Puella, pro sua hu- militate, nihil de se dixit, sed Regem suum defendere vo- luit, aiens : « Ne parle point de mon Roy, il est bon chre- fien »• Magister Guillelmus Erard silentium Ioannae impo- suit, et concionem suam absolvit. Ast Ioanna, uti Apostolici processus testes oculati deposuerunt, dixit : « quod nihil mali fecerat et quod credebat in duodecim articulis fidei et in de- cem praeceptis decalogi, dicendo ulterius quod se referebat Curiae Romanae et volebat credere in omnibus in quibus sancta Ecclesia credebat ».
Episcopus tamen Ioannae significavit Ordinarios esse in sua dioecesi iudices, proindeque ipsam debere iis se submit- tere. Interea magister Erard abiurationis schedulam Puellae ostendit ut eam signaret. Ipsa vero declaravit : « videatur ipsa schedula per Clericos et Ecclesiam in quorum manibus debeo poni, et si mihi consilium dederint quod habeam eam signare et agere quae mihi dicuntur, ego libenter faciam», ged Magister Erard ei respondit: « Facias nunc, alioquin tu p e r ifine^ finies dies tuos hodie ». Eodem tempore in- coepit lectio sententiae condemnationis. Puella viribus de- lassa, minis deterrita, stupefacta ex tantis consiliis et ex- hortationibus, cedere debuit « se referens conscientiis iudi- cantium ». Tunc lecta ei est parva abiurationis schedula, qUa ei iniungebatur ne virilem sumeret habitum-, ne arma ferret et alia huius generis. Parva erat schedula, proindeque