F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 505
paullum continere poterat. Enim vero si e contra in ea sche- dula multa scripta fuissent, praesertim de puellae visionibus ac revelationibus, iudices certe timebant ne eius conscientia a proposito descisceret. Et scimus ex ipso teste Ioanne Mas- sieu, qui abiurationis schedulam tunc ei legit « quod schedula illa continebat circiter octo lineas et non amplius, et scit firmiter quod non erat illa de qua in processu fit mentio, quia aliam ab illa quae est inserta in processu legit ipse loquens, et signavit ipsa Iohanna! » Quod et alii testes, ibi praesentes, plene confirmarunt. Igitur in processu alia et longa abiurationis schedula inserta fuit ! ! Caeterum puella, cum scribere nesciret, traditae ei schedulae « per modum derisionis fecit quoddam rotundum ». Postea ipsa requisivit a promotore an poneretur in manibus Ecclesiae, uti sibi pro- missum fuerat, sed e contra damnata est ad carceres perpe- tuos in ipso castro Rothomagensi sub eadem custodia An- glorum ! Multitudo eorum spectatrix huiusmodi repraesenta- tionis, tumultuari incoepit : « fuit magnus tumultus popu- lorum adstantium et fuerunt proiecti multi lapides ». Et ipse Comes de Warwick conquerebatur, sed unus ex iudicibus ei dixit: « Domine, non curetis, bene rehabebimus eam ».
Revera in eumdem carcerem cum redivisset puella post meridiem diei Iovis 24 maii, muliebri habitu induta, multa ab Anglis pati debuit. Nam: « iterum posita in carceribus castri, f uerant factae sibi tot vexationes de eam opprimendo, quod habuit dicere quod mallei potius mori, quam amplius stare cum ipsis Anglicis ». Isti adeo irati erant, etiam cum iudicibus, ut post tres dies cum nonnulli ex iis in castrum accessissent ad invisendam Ioannam, violenter ab illis reiecti fuerint: « levaverunt gladios ad eos pereutiendos, dicentes quod Rex male expenderat pecunias suas erga eos ». Hoc tempore puella iterum virilem sumpsit habitum, quoniam, uti testis ab ipsa audivit : « de mane Iohanna iacente in lecto, custodes ipsius abstulerunt habitum muliebrem a le- cto suo, et reposuerunt supra lectum hniusmodi habitum vi- rilem; quodque licet requisivisse a, dictis custodibus dictum habitum muliebrem sibi restitui, ut surgeret a lecto et pur- garet ventrem, denegaverant sibi tradere, dicendo sibi quod alium a dicto virili non haberet; et cum ipsa eis diceret quod ipsi bene sciebant quod per iudices eidem Ioannae fue-