F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
510 EX S. G. RITUUM
Sedatis in Gallia perturbationibus, cum Carolus VII in Rothomagensem urbem ingressus esset, inquisitionem de pro- cessu puellae decrevit, sed postea ipsa familia eius, mater nempe ac duo fratres, supplicem hac de re libellum Sanctae Sedi porrigere voluerunt, quem Cardinalis Legatus Guillel- mus d'Estouteville Summo Pontifici Callisto III obtulit, ac benignum ab Eo obtinuit rescriptum die undecima Iunii an- ni 1455, quo tres Apostolicos Iudices instituit, Rhemensem nempe Archiepiscopum Iuvenalem de Ursiniis, Guillelmum Chartier Parisiensem Episcopum ac Riccardum de Longueil Episcopum Constantiensem. Iudiciales inquisitiones factae fuere in patria puellae, pariterque Aureliae, Parisiis ac in Rofhomagensi civitate. Centum ac viginti tres testes cuius- vis aetatis ac conditionis sub religionis iuramento examini subiecti sunt. Denique die 7 Iulii anno 1456 rehabilitationis sententiam iudices ediderant, qua puellae innocentia atque nullitas Processus condemnationis « tamquam dolosus et ma- litiosus » declarata est, quemadmodum et abiuratio « falsa, subdola ac nulla ».
® ^ f V - -
TOLOSANA Decretum confirmationis cultus ab immemorabili tempore praestiti Servae Dei Ioannae a Tolosa moniali Carmelitarum antiquae observantiae
beatae nuncupatae.
Ioanna Tolosana ineunte saeculo XIII nobili genere nata, a pueritia pietate, obedientia, honestate ac suavitate morum, optima de se portendebat. Adulescentulae nihil satius erat quam christifideles et praesertim religiosos eo tempore praeclara vir- tute illustres, sibi in exemplum proponere; ac terrenis divitiis mundique illecebris abiectis, se totam Deo, uti humilem ancillam, dicare. Hinc quum fratres a Monte Carmelo a Palaestina circa an- num 1240 Tolosam advenissent, ibique sedem posuissent; quum- que B. Simon Stock Carmelitarum Generalis, Burdigalam pe- tens, per eam civitatem anno circiter 1265 transiisset, Ioanna, occasione statim arrepta, habitum Ordinis Carmelitani po- stulavit recepitque ab ipso Generali, apud quem etiam votum castitatis emisit. Paterna in domo manens quotidie eiusdem Ordinis Ecclesiam vicinam adibat, ut Missae Sacrificio interesset; ibique divinis Sacramentis frequenter reficiebatur, et omnia de- votionis officia libentissime peragebat. Integrae S. Alberti regulae observantissima, prima tertiana Carmelitici Ordinis ac sedula institutrix habita fuit. Poenitentiae et caritatis amantissima utram-