F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 511
que sociabat, dum in suo corpore mortificationem Christi ex- hibens quod vitae commoditati iucunditatique subripiebat, in miseros inopia vel aegritudine laborantes sublevandos erogabat Neque tantum corporum, sed animarum praecipue sollicita erga pauperes ac peccatores spiritualia misericordiae opera impense exercebat. Iesus cruci suffixi imaginem uti librum perlegere ac meditari, eamque manu gerere, saepe osculari, lacrymisque irrorare in deliciis habuit. Tandem virtutum et meritorum decore cumulata pie obiit in Domino die 31 Martii 1286, eiusque corpus in Ecclesia Carmelitarum Tolosae inhumatum est. Ad Ioannae supulcrum fama sanctitatis perducti statim convenerunt concives et peregrini, ut ipsius opem apud Deum implorarent, et religioso cultu sacras exuvias venerarentur. Quum vero cultum immemo- rabilem, publicum et ecclesiasticum permulta documenta tum ante tum intra Urbaniani saeculi ambitum exarata, ac nuperrime in medium prolata apprime comprobent, iudex a cl. me. Card. Iuliano Floriano Felice Desprez, Archiepiscopo Tolosano specia- liter deputatus de huiusmodi cultu ab immemorabili tempore praestito, id est ante annum 1534 , numquam interrupto et ad hunc diem iugiter continuato, Famulae Dei Ioannae a Tolosa sententiam affirmativam pronunciavit. Quapropter, instante eo- dem cl. me. Cardinali una cum Rmo P. Aloisio Galli Priore Generali Ordinis, Communitatibus Carmeliticis ac pluribus Galliae Episcopis, Emus et R m u s Dnus Card. Vincentius Vannutelli, Causae Ponens , in Ordinariis Sacrae Rituum Congregationis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum coadunatis, sequens Du- bium discutiendum proposuit, nimirum : « An sententia lata iudicis delegati a ei. me. Cardinali Archiepiscopo Tolosano super cultu ab immemorabili tempore praestito praefatae Dei Famulae, seu super casu excepto a Decretis s. in. Urbani Papae VIII, sit confirmanda in casu et ad effectum de quo agitur?» Emi et Rini Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus accurate perpensis, et audito voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, rescribendum cen- suerunt: Affirmative, seu sententiam esse confirmandam. Die 29 Ianuarii '1895.
Facta postmodum de his per me infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae X I I I relatione, Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacrae Congregationis ratum habuit et confirmavit, die 11 Februarii eodem anno.
C. CARD. ALOISI MASELLA, S. R. C. Praef. L. * S.
ALOISIUS TRIPEPI, Secret.