F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
514 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
praesertim quia Nosmetipsi istud de matrimonio christiano ar- gumentum, ex perpetua atque incommutabili Ecclesiae doctrina, alio loco pertractavimus. Nihilominus rem omnino tacitam relin- quere, salvo officio, non possumus. Videant, qui maxime debent, illud quam sit calamitosum iustitiâque alienum, formam ineundi matrimonii catholicae genti praescribere, centies Ecclesiae iudicio damnatam. Quas res coniugia pariunt in genere civili, de iis rectum est cognoscere ac decernere, qui praesunt reipublicae: contra de ipso statuere maritali vinculo, muneris Ecclesiae est : propterea quod Christus Dominus eam Ecclesiae suae contulit potestatem, cum nuptias ex officio naturae naturalique contra- ctu in Sacramenta transtulisset. V i x autem attinet christianum dogma recordari de ipsius unitate et perpetuitate coniugii: quibus sublatis, fundamentum illud praecipuum tollitur, in quo familiam civitatemque christianam restitutor ac perfector utriusque Iesus Christus iussit consistere. Cui quidem voluntati divinae, nulli ho- minum licet impune repugnare.
Ad istiusmodi caussas molestiae atque aegritudinis adlatas foris, illae accedunt quae circumsident domi. Ne persequamur hoc loco singulas, unum illud cogitate quale fuerit, destinatos per Italiam episcopos magno numero sedibus suis prohibitos, dilata in diem ex die litterarum apostolicarum, ut loquuntur, executione. Quod huc plane recidit, intercipere cursum aposto1- licae auctoritatis, impedire ius proprium ac nativum romani Pontificis, cuius profecto est Antistites sacrorum non modo sublegere, sed in assignata statione, nulla re impediente, collo- care. Eo vel magis quod Sedes Apostolica in delectu episcoporum exq insitissima adhibita diligentia, neminem evehere ad id digni- tatis consuevit, quin sibi fuerit integritate vitae et laude doctrinae, simulque rerum experientia et quadam velut maturitate consilii probatus; a quibus certe nihil habet respublica, quod metuat: plurimum, quod expectet. Postremo quidem tempore iniuria facti ab iis ipsis videtur intellecta, qui fecerant : nam quae antea obstabant, remota vidimus. Qua re haud sane diffitemur magna Nos sollicitudine curaque liberatus. Quoniamque semel est ae- quitatis et iuris admissa vox, libet confidere, nulla huius generis impedimenta posthac futura. - Quamquam si fuerit Apostolicae Sedi hac ex parte satis factum, non idcirco tamen mutata admo- dum censenda conditio Nostra praesens, Romano Pontifici iniu- riosa, nec italico fortunata generi; cui Nos conditioni acquiescere