F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 515
volentes, non sanctitas iuris, non officii conscientia ullo modo patitur. Legitimam apostolici muneris libertatem, Sedisque Apo- stolicae iura omnia vindicamus, eodemque tenore constantiae nullo non tempore vindicabimus.
Ceterum auctoritatem muneris Nostri primum omnium po- stulat hodierna die Ecclesia Chaldaica, videlicet suo orbata Pa- triarcha ob interitum venerabilis Fratris Petri Eliae Obolonian, quem Nosmetipsi Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum rite olim in Consistorio conflrmavimus. Is pie cessit e vita anno proximo superiore, die X X V I I mensis Iunii, integritate, religione, beneficentia commendatus. Cui viro haec quoque tribuenda laus, quod, nominatim postea quam decreta ac iussa omnia Constitu- tionis Pianae Cum ecclesiastica disciplina demississime accepisset, reliquo tempore in obsequio Apostolicae Sedis permansit libens et constans. - Eo igitur demortuo, Episcopi Chaldaici ritus in templum Beatae Mariae Virginis prope pagum Alkosch ad syno- dum congregati, cunctis suffragiis dixere Patriarcham venerabi- lem Fratrem Georgium Ebed- Iesum Khayyath, Archiepiscopum Amidensem seu Diarbekirensem Chaldaeorum. Litteras hac de re Nobis misere Episcopi suffiragatores : itemque misit Patriarcha electus, adiecta fidei catholicae, ut assolet, suique erga romanam apostolicam Ecclesiam obsequii professione : quibus eisdem litte- ris cum is, tum illi postulant ut electionem confirmare sacrique Pallii honorem electo tribuere auctoritate apostolica velimus. Perspectis quidem ornamentis animi et ingenii, quae venerabilem Fratrem Georgium Ebed - I e sum Khayyath commendant, explo- rata spes est, futurum ut communem expectationem digne ex- pleat, collatamque dignitatem magna cum salute Ecclesiae Chal- daicae gerat. Tota hac caussa sacro Consilio Nostro fidei chri- stianae propagandae negotiis Ecclesiarum Orientalium ad cogno- scendum permissa , de ipsius sacri Concilii sententia venerabi- lem Fratrem supra dictum in Patriarcham Babylonensem Chal- daeorum confirmandum, eique Pallium, de Beati Petri corpore sumptum, hodie concedendum censuimus.
Itaque auctoritate omnipotentis De i , sanctorum Aposto- lorum Petri et Pauli ac Nostra, confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus Fratribus Episcopis Chaldaici ritus factam de persona Venerabilis Fratris Georgii E b e d - I e s u Khayyath, eum praeficientes in Patriarcham et Pa- storem Ecclesiae Babylonensis Chaldaeorum, prout in decreto