F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
516 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
et schedula Consistorialibus exprimetur: contrariis quibuscumque non obstantibus. In Nomine Patris •£ et Filii et Spiritus >£ Sancti. Amen.
Quod reliquum est, transgredimur ad cooptationem Episco- porum.
Qua expleta allocutione, SSmus proposuit sequentes Ec- clesias :
Patriarchalem Ecclesiam Babylonen. Chaldaeorum vacan, per obitum bo. me. Petri Eliae Abolionan, ultimi illius Patriarchae, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Georgii Ebed-Jesu Khayyath Archiepiscopi Amidensis seu Diarbekiriensis Chaldaeorum, unanimiter a RR. PP. DD. Episcopis Catholicis eiusdem Ritus in Ec- clesia monasterii Bmae Virginis Mariae prope Alkosc rite congregatis electi seu postulati, ex benignitate Sanctitatis Suae. R. P. D. Georgius Ebéd-Jesus Khayyath sexagesimum octavum aetatis suae annum agens, qui primum mense Octobri anni 1860 a suo Patriarcha Iosepho Audo f. r. Amadiensi Ecclesiae praefectus, ab Apostolica Sede mense Martio 1879 ad Sedem Amidensem Chaldaeorum seu Diarbekiriensem promotus fuit. Is sive dum priori, sive dum alteri ex memoratis praefuit Ecclesiis, non solum inibi resedit, pontificalia solemniter celebravit, sacras peregit ordinatio- nes, sed etiam commissas sibi oves in catholica fide et unitate roboravit.
Archiepiscopalem Ecclesiam Catanien. vacan, per obitum cl. mem. Iosephi Mariae Benedicti, dum viveret S. R. E. Presbyteri Cardinalis Dusmet, ultimi illius Archiprae- sulis, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Iosephi Francica Nava e Dy- nastis di Bontifè, Archiepiscopi Heracleensis.
Metropolitanam Ecclesiam Fogarasien. perpetuo, etiam nominé ac titulo Alba- Iuliensis ornatam, ritus graeci S. R. E. uniti, vacan, per obitum bo. mem. Ioannis Vanesa, ultimi illius Archipraesulis, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Victoris Mihalyi de Apsia, Antistitis Lugosiensis Rumenorum ad nominationem Francisci Iosephi I Austriae Imperatoris, Bohemiae et Hungariae Regis Apostolici.
Titularem Ecclesiam Archiepiscopalem Scythopolitanam, certo modo vacantem, favore R. P. D. Fr . Mariani Gavasci Episcopi Nursiae.
Archiepiscopalem Ecclesiam titularem. Sardian. vacan, per promotionem R. P D. Iulii Tonti ad metropolitanam Sedem Portus Principis, favore R. P. D. Ioannis Ponzi Episcopi Metropolis.
Metropolitanam Ecclesiam de Durango vacan, per obitum bo. me. Iosephi Vin- centii Salinas, ultimi illius Archipraesulis, extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Iosephi Iacobi Zubiria et Manzanera, Presbyteri archidioeceseos de Durango. R. D. Iacobus Zubiria et Manzanera ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus Durangi progenitus et sexagesimum primum aetatis suae annum supergressus, in sacra theologia dudum doctorali laurea donatus, curam animarum per quinque lustra administravit, ac de Durango Ecclesiae Metropolitanae Canonicus ad praesens usque et Vicarius Capitularis, illa sede vacante, renunciatus est.
Titularem Ecclesiam Episcopalem Neocaesarien. vacan, per obitum bo. me. Placidi Ludovici du Chemin, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Aloisii Lazzareschi, Episcopi dimissioriaril Eugubini.
Cathedralem Ecclesiam Eugubini, vacan, per translationem R. P. D. Aloisii Laz- zareschi ad Titularem Ecclesiam Episcopalem Neocaesariensem, favore R. P. D. Ma- cara Sorini, Archiepiscopi Titularis Philippopolitani.
Cathedralem Ecclesiam Comen, vacan, per promotionem, ad Sedem Mediolanensem Emi ac Rmi Domini Andreae Titulo S. Anastasiae S. R. E. Presbyteri Cardinalis Ferrari, favore R. P. D. Theodori Ernesti Mariae Valfrè de Bonzo, Episcopi Cuneensis.
Cathedralem Ecclesiam Fulginaten. vacan, per translationem ad titularem Eccle-