F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
524 GNESNEN. ET POSNANIEN.
lans ut matrimonii vinculum dissolveretur, sive ex eo quod matrimonium ratum tantum manserit, sive ex capite vis et metus a Marianna passi. Et cum praefata Curia huiusmodi petitionem excipere renuisset, - quia dissolutio matrimonii rati et non consummati spectat ad tribunal Summi Ponti- ficis, actio vero accusandi matrimonium ex titulo vis et metus non competit nisi ei, qui vim et metum passus est, - ad Sacratissimum Principem confugit Martinus, obtinuitque ut processus conficeretur in Curia gnesnensi, tam super asserto nullitatis capite, quam super asserta inconsumma- tione matrimonii.
Notandum autem est, quod dum apud S. Sedem Martinus instabat pro consequutione memoratae gratiae, supplicem li- bellum Curiae gnesnensi dabat Marianna sub die 21 Apri- lis 1888, petens et ipsa dissolutionem matrimonii ex titulo vis et metus ; cui quidem petitioni nescitur quid responsum fuerit a praefata Curia.
Haec interim vix ac SSmi mandatum accepit, processum conficere curavit audiens testes supra memoratos, ipsumque Martinum, qui fere eadem ac supra relata recinit. Ad au- diendam vero Mariannam, quae in Magno Ducatu Mecklen- burgensi degit, quaeque licet citata non comparuit coram ecclesiastico tribunali, a Curia delegatus fuit iudex civilis illius loci ; et coram eo sequentem Marianna fecit deposi- tionem : « Forsan per quatuor hebdomadas vixi cum viro Martino, qui reapse durante hoc tempore per copulam mecum matrimonium consummavit. Litteras de die 21 Aprilis 1888 praesentatas mihi in versione germanica et lectas, scripsit ex mandato meo scriba Degorsk in Wagrourec de Pro- chnowo villa, in qua eo tempore serviebam, dabam ad Iu- dicium ecclesiasticum. Quidquid in litteris continetur veri- tati correspondet et ego repeto preces in eis contentas. Si opus sit, qua actrix contra Martinum rogo, ut testes a me citati audiantur, eo fine, ut ex capite vis et metus et de- fectu consensus matrimonium etiam a potestate ecclesiastica nullum declaretur ».