F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
526 GNESNEN. ET POSNANIEN.
latius est exponendum. Nam explorati iuris est, matrimo- nium ex vi et metu contractum esse irritum, si 1. metus ille sit in se saltem relative gravis et ab extrinseco, iniuste directeque ad extorquendum matrimonium incussus, 2. neque postea prior dissensus, cessante metu, in consensum mari- talem legitime transierit. Cfr. cap. 14,28, 21. X de spon- sali. IV, 1; Feije, De imp. et disp. matr. n. 128 sq. 143.
Universa igitur disputatio ad hoc reducitur, utrum in casu facta hisce iuris requisitis certo correspondeant. Nam « matrimonium (est) per se factum quoddam solemne et pu- blicum, quod semper validum censeri debet, nisi evidentes rationes eiusdem nullitatem demonstraverint ». Ita S. Cinq. § 39, et S. C. de Prop. F. § 40, in cit. Instr. a. 1883. Suntne in casu rationes evidentes, quibus nullitas matrimonii pro- betur ? Probatio ista evidens unice potest erui ex depositio- nibus testium, qui in actis reperiuntur.
At testes isti imprimis numero sunt paucissimi. Nam inter testes, qui ab actore et actrice distinguuntur, unice refertur pater actricis, deinde vir quidam inferioris condi- tionis, qui pauca verba profert, testimonium scriptum Quae- storis, tandem tres mulieres, e quibus duae sunt viduae. Qui numerus exiguus eo magis est in favorem vinculi ma- trimonialis urgendus, quod praesertim duo testes disertis verbis a duabus laudatis Instruct. S. C. Inquis. et S. C. de Prop. F. et etiam a Defensore vinculi expresse requisiti sci. mater actricis et parochus non fuerint citati et examinati. V. g. § 39, cit. Instr. S. C. de Prop. F. legitur : « Ad praedicta cognoscenda (i. e. de metu) in iudicium vocandi erunt ambo coniuges eorumque parentes, illi praesertim, qui de coactione adhibita accusantur . . . . . . . . Post istos
vocandi parochus vel alius sacerdos, qui matrimonio ad- stitit ».
Quod si testes numero non commendantur, idem valet quoad probitatem et credulitatem authentice confirmatam; nam de istis qualitatibus tantum constat ex supra comme- morata clausula, quod testes fuerint personae « non pu-