F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 527
nitae ». Quae clausula requisitis in foro ecclesiastico non satisfacit ; hinc cit. § 39, iudici ecclesiastico a S. C. de Prop. F. iniungitur: « Curet ut quoad singulas personas parochorum testimonium obtineat de ipsarum probitate atque credulitate ». Huiusmodi attestationes, quae in actis proces- sualibus aliarum causarum matrimonialium reperiuntur cfr. Acta S. Sed. vol. XXII p. 86, in hac causa non existunt. Quis vero sit iste Quaestor, ex actis non apparet, cum pro more magistratuum suum nomen ita apposuerit attestationi scriptae, ut legi non possit ; praeterea utrum sit catholicus vir honestus, an forte Hebraeus vel Protestans plane non liquet ex actis.
Restat inquirendum, num depositiones factae revera plene probent metum supra descriptum. « Porro gravitas timoris oritur ex natura minarum, ex qualitate tum eorum, a qui- bus illae proficiscuntur, tum eorum, qui eas passi dicuntur. Ista tria itaque erunt praesertim investiganda ». Praeter hanc normam a S. C. de Prop. F. in cit. Instr. § 36 sta- bilitam ad gravem metum eruendam iuxta § 38 eiusdem Instr, attendendae sunt circumstantiae, quae matrimonium praecedunt, comitantur, sequuntur.
His duabus normis praestitutis imprimis dubium existere vix videtur, quin vera quaedam intercesserit coactio per patrem Mariannae. Ipse enim pater Mariannae sub iura- mento et in forma legitima fatetur coram iudice ecclesia- stico, sese filiam suam coegisse ad matrimonium, omnes testes de hac re conveniunt, ipsa quaedam fama publica ex- stitit tanquam de negotio satis notorio, ut patet ex atte- statione Quaestoris. Quare solummodo quaeritur num metus iste fuerit gravis.
Quodsi tantum attendatur depositio et confessio patris res difficultate non caret. « Concedo inquit Mariannam filiam meam a me ad matrimonium cum Martino coactam fuisse. Matrimonium hoc opportunum mihi videbatur; quia istius pecuniis venditionem sub hasta domus meae abstuli. Pro- babiliter verbera ei minatus sum, sed non recordor, me ipsam