F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 529
Acta, Tom. XXVII. fase. OCCXXI. 34
reducitur ad assertionem unius Mariannae quae est actrix, non testis in causa ; insuper est mulier libidinosa et impu- dica atque de variis mendaciis in hac causa saltem proba- bilissime suspecta. Ita v. g. Marianna asserit varias copulas carnales intercessisse cum Martino, ex quibus natus sit filius ; e contra Martinus optimo iure asserit et sustinet, ex adul- terina copula illum filium genitum esse. Denique Marianna in suis depositionibus coram iudice civili verbera sibi a patre inflicta esse non commemorat, licet loquatur de commina- tione occisionis atque adeo subiungat, quod pater ipsam vo- luerit gladio interficere. At ex verbis Mariannae non satis eruitur, utrum pater tantum verbis minatus sit, se Marian- nam velle gladio interficere, an actu terroris incutiendi causa, gladium super ipsam vibraverit. Quaestor quoque in suo testimonio asserit, secundum informationes factas pa- trem Mariannae verbera non inflixisse, sed tantum persua- sionibus. Hinc verbera actu inflicta ex obiectis minarum vi- dentur omnino expungenda. Comminatio occisionis et vibratio gladii et minae de vulnerationibus corporalibus sane consti- tuerent metum natura sua gravem ; at de duabus prioribus assertionibus iterum tantum constat confessione quadam ex- traiudiciali actricis, quae ex se et attenta mulieris perver- sitate plenam fidem in iudicio ecclesiastico non potest facere. Tertia vero assertio nititur attestatione Quaestoris, quae plene in tribunali ecclesiastico non probat, si solummodo ratio habeatur eorum, quae iam supra de procedurae forma exposita sunt. Accedit quod in illo testimonio Quaestoris reperiantur verba, quae factum quoddam probabile redduut.
Ex omnibus igitur testibus duo remanent, quorum depo- sitiones de natura minarum sint excutiendae. Marianna in sui favorem citat Catharinam Koralewska, quae coram iu- dice ecclesiastico in forma legitima haec attestatur: « Ma- rianna ante nuptias adibat filias meas et enarrabat, sibi matrimonium obvenire, quia ipsam Martinus.... ducere ex- optat ; sed ipsa ei nubere non vult, quia eum aegre fert. Ideo contuli me ad patrem eius, cui, ne puellam ad matri-