F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
530 GNESNEN. ET POSNANIEN.
monium cogeret, exposui. Ipse mihi respondit : Quid ista meretrix despicit talem virum; numquid vult, ut hinc in- dusio exeamus? Nisi ipsi nupserit, occidam illam!'» De cetero nihil scit, de aliis minis factis, quod istam sclopeto necaturus sit et similibus nihil audivit. « Ad patrem prae- dicta explicandi gratia precibus Mariannae compulsa me contuli ». Hactenus acta.
Profecto illis verbis : « Nisi ipsi nupserit, occidam illam » malum in se grave enuntiatur ; porro Catharina Koralewska haec verba propriis auribus audivit, non per relationem alio- rum intellexit. Nihilominus etiam contra hanc attestationem haud levis restat difficultas. Ut minae graves sint gravem- que incutiant metum, non sufficit verba minatoria proferre coram aliis personis, sed intimanda sunt personae, quae coa- ctioni subiicitur ; at in casu pater verba illa protulit coram Catharina Koralewska, non coram sua Marianna.
Ultima iam spes certi testimonii directi de gravitate mi- narum ex earum qualitate et natura petiti reposita est in Andrea Relis, qui praeter Quaestorem, a Martino unice ut testis citatur hisce verbis : « Coactio haec, postea comperi, erat gravis quoniam ex testimonio Andreae Relis.. . . . pater eius, i. e. Mariannae, gladium super capite eius vibrabat, et sclopeto, se eam necaturum esse minabatur, si mecum ma- trimonium inire nollet ».
At quid Andreas Relis coram delegato iudice ecclesia- stico in forma canonica testatur? « Scio (inquit) Valentinum Mariannam filiam suam ad matrimonium cum Martino coe- pisse. Coram me ille iuramento affirmavit, se sclopeto vel gladio ipsam interfecturum. Secundum meam sententiam pa- ratus erat ad minas in actum reducendas ».
Quae verba Andreae Relis assertionem Martini non plene evincunt. Sane Andreas dicit se scire, Valentinum Marian- nam coegisse. At num haec scientia sit vera scientia ex certis causis, proprio visu vel auditu, an tantum subiectiva persuasio innixa probabilibus argumentis relatione aliorum, fama publica, testis non clare manifestat atque mirabile dictu