F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
532 GNESNEN. ET POSNANIEN.
actis verba: « num vero idoneus esset ad gravem proli suae iniuriam inferendam nescio dicere ». Itemque dum Andreas Relis fatetur: « Secundum meam sententiam paratus erat ad minas in actum reducendas »,> Emilia Rhode testatur : « Quod attinet patrem Valentinum non puto ipsum pa- ratum ad gravem iniuriam proli suae inferendam ». Nihilo- minus saltem de indole ferventi Valentini ex his depositio- nibus constat, quae insuper confirmatur ex furioso ipsius modo loquendi coram aliis v. g. Catharina Koralewska: « Quid ista meretrix despicit talem virum ; numquid vult, ut sine indusio exeamus ? Nisi ipsi nupserit, occidam eam », atque Andreas Relis testatur : « Coram me affirmavit, se sclopeto vel gladio ipsam interfecturum ». Quae verba sane virum intemperantis et iracundae indolis produnt, quoniam pater de propria prole coram aliis ita loqui non solet. Tandem attendenda est ratio, propter quam Valentinus filiam suam ad matrimonium cum Martino contrahendum coegit. Nam ut ipse Valentinus fatetur : « Matrimonium hoc opportunum mihi videbatur, quia istius ( i . e . Martini) pecuniis venditio- nem sub hasta, domus meae abstuli ». Quod ista spes Va- lentini non fuerit inanis, patet ex ipso testimonio Martini : « Reliquum debiti solvi patri uxoris meae ». Quodsi quis attendat hanc desperatam conditionem Valentini et quam aegre ferant homines, si e domo propria subhastationi sub- iecta eiiciantur, facile intelliget patrem nihil intentatum re- liquisse, ut tantum malum per matrimonium filiae a se aver- teret atque ipsius patris furor eo magis potuit excitari, quod mores dissolutos Mariannae cognosceret, et quantopere illi status coniugalis esset utilis, matrimonium vero filiae oblatum esset celebrandum cum iuvene honesto et sufficientibus bonis temporalibus instructo, quem multae mulieres eiusdem con- ditionis atque Marianna libenter acciperent. Quae coactio patris eo periculosior et vehementior exstitit, quod sub specie iustae cuiusdam indignationis potuit abscondi.
Quodsi tertia conditio examinetur de qualitate personae, cui vis illata est, pariter potius pro gravitate metus incussi