F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 533
videtur pronuntiandum. Etenim non agitur de viro quodam constantis aetatis vel iuvene, sed de puella septendecim an- norum. Porro quamvis Marianna describatur ab Emilia Rhode tanquam puella quae « non erat timidae indolis, e contra satis crudam prae se ferebat naturam », tamen mala, quae ipsi imminebant, non poterat facile evitare; nam si ipsius resistentia matrimonium cum Martino plane fuisset impedi- tum, ipsi ob oculos versabatur perpetua indignatio parentum, sororum, fratris, si subhastatio domus paternae secuta esset, neque omnibus istis incommodis sese subducere potuit per discessum e domo paterna collocando operas suas in regione longinqua. In servitium ire non poterat e domo, quia pater ipsi hoc non permisisset ! Quare si considerantur personae incutientes et patientes metum in casu, pro gravitate metus videtur iudicandum.
Reliquum est, ut facta in actis allegata pro gravitate metus, examinentur secundum alterum illud criterium supra ex Instr. S. Congr. Inquisitionis et S. Congr. de Propa- ganda Fide allatum scilicet : « attendendae sunt circum- stantiae , quae matrimonium praecedunt, comitantur, se- quuntur ».
Et profecto pater Mariannae in actis candide fatetur : « Usque ad diem nuptiarum taedium erga hoc matrimonium manifestabat, et confìteor, nisi ipsi minitatus fuerim, eam non contracturam fuisse. Marianna aversionem suam a ma- trimonio cum Martino celebrando iam ante nuptias etiam aliis personis manifestabat, quae hac de re ex proprio au- ditu in actis testimonium ferunt v. g. Catharina Koralewska; et Catharina Neumann testatur: « Mariannam melius co- gnovi, cum ipsi paraphernalia praepararem. Conquerebatur mecum, quod parentes ipsam ad matrimonium cum Martino, quem graviter fert, cogèrent Ipsa die nuptiarum, cum omnia ad nuptias praeparata essent, clamabat, detestabatur, execrabatur, maledicebat parentes, quod ipsam ad istud ma- trimonium cogèrent.
Emilia Rhode ad cuius testimonium pariter provocavit