F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. o37
Archiepiscopo G-nesnensi et Posnaniensi, postulans senten- tiam nullitatis matrimonii ob defectum consensus, qui a Ma- rianna in matrimonii celebratione praestitus esset vi metuque coactus, necnon ob inconsummationem matrimonii. Marianna ex sua parte in supplici suo libello nihil de inconsummatione loquuta, dixit tamen : « uti filia decem septem annorum inii quidem matrimonium, sed tamen propter minas et vitae meae securitatem contra meam voluntatem et cum invin- cibili abiectione erga Martinum Vigore decreti iudicii civilis de die 1 Maii 1886 separata sum a Martino et nil obstat ut civiliter coram magistratu civili ad alias nuptias convolare possim, attamen uti catholica volo tantum copu- lari in ecclesia vinculo sacramentali ».
Hisce praemissis, aliquid adiecit consultor quoad histo- riam huius matrimonii.
Patri Mariannae, quum pauper esset et ei immineret venditio sub hasta domus suae, opportunum visum est ma- trimonium filiae suae cum Martino, cuius pecuniis sperabat se rem familiarem conservaturum esse.
Marianna tamen quum maxime abhorreret Martinum, nolebat ei nubere, et pater « vir animi ferventis », eam ad hoc matrimonium cogebat. Ipse postea confessus est « filiam suam a se coactam fuisse », addiditque « sibi persuasum esse eam aliter non fuisse contracturam hoc matrimo- nium ». Coram familiari suo « iuramento affirmavit, se sclopeto vel gladio eam interfecturum ». « Secundum meam sententiam, dicit testis ille, paratus erat ad minas in actum reducendas ». « Contuli me, testatur Catharina Ko- ralewska, ad patrem Mariannae, quem adprecata sum ne puellam ad matrimonium cogeret ; ipse mihi respondit : quid ista meretrix despicit talem virum, numquid velit, ut sine indusio exeamus? Nisi ipsi nupserit, occidam eam! » Marianna ante nuptias narrabat, patrem sibi minatimi esse verbera et eiectionem e domo, quae et alii audi vere, et de facto verberasse eam, quod, postea de hoc interrogatus, pater non negavit.