F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
540 GNESNEN. ET POSNANIEN.
aut levis. Atqui in utroque casu consensus nullus esset, nam ea quae referuntur de Marianna in actibus nisi expli- centur per gravem eius metum, demonstrarent Mariannam ita fuisse animo comparatam, ut fidelitatem in coniugio ne- quaquam suscipere vellet* immo sibi statuisse nullam cum marito vitam coniugalem ducere. Ergo si non metu, certe errore substantiali ducta matrimonium iniisse videtur : ipsa enim tam ab initio, quam deinde fassa est se debitum con- iugale reddere nolle et maritum ab se constanter abiecisse et simul vitam inhpnestam cum aliis egisse ; atque hoc propositum contra bonum prolis et bonum fidei esse videtur et substantiam matrimonialis contractus impetere et idcirco vinculi nullitatem ob defectum veri consensus secum ferre constat.
Verum satis liquet ex actibus processus, metum fuisse iniuste illatum, et Mariannam nonnisi ob metum sibi a patre incussum ad extorquendum suum consensum, matri- monium cum Martino inivisse. In casu nostro nullus inve- nitur testis affirmans eam aliquando voluntatem habuisse matrimonium cum Martino contrahendi ; immo contrarium affirmant atque una voce omnes proclamant, eam vim atque metum passam esse. Unica testis quae dicit, Mariannam gavisam esse de paraphernalibus et ad matrimonium sese parasse, simul testatur quam fortiter eam coactam fuisse. Omnes igitur depositiones atque praesumptiones militant pro metu.
De gravitate vero metus haec pauca animadvertere liceat. Fuit in casu metus reverentialis, sit quidem. At « quis vir constans aut prudens, dicit Sánchez De Matr. L 4, disp. 10, n. 14, non reputabit grave malum semper coram oculis ha- bere infensum patrem, a quo pendet et cum quo semper conversaturus est ? » Marianna fuit puella 17 annorum. Do- mum paternam relinquere tunc non poterat, quemadmodum postea fecit, quum iam sui iuris esset. « In servitium ire non poterat e domo, testatur sua amica, quia pater ipsi non permisisset ». Nihili est igitur quod Defensor Matrim.