F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
542 GNESNEN. ET POSNANIEN.
matrimonium prius contractum, sciat illud fuisse invalidum ; si enim ex errore quo putabat prius matrimonium fuisse validum cohabitet, per eam cohabitationem nunquam ratifi- cabitur matrimonium ». Idem affirmat Sánchez De Matr. lib. 4, Disp. 18, n. 8. « Secunda conditio est ut ratificans matrimonium sciat fuisse nullum ». Ex actibus vero eruitur, Mariannam da matrimonii nullitate tunc non cogitasse. Co- gnoscebat profecto iniuriam sibi illatam fuisse, illam repu- tans irreparabilem. 3. Haec renovatio consensus in iure praesumitur aliquando nisi contrarium probetur si pars, quae metum passa est, per longum tempus sponte cohabitaverit vel si sponte copulam habeat, at si ex una parte non constet de consensus renovatione, ex alia vero parte • constet de coacta copula et cohabitatione, tunc matrimonii revalida- tionem praesumi non potest. Quod quidem in nostro casu contingit.
Concludendum est, ait, metum sufficientem quidem fuisse ad extorquendum ab ea consensum ad nuptias ineundas, quia eas pro nihilo habebat, earum obligationem non susci- piebat, nam si ageretur de vero matrimonio ineundo, serio et fortiter restitisset, nam non timida immo fortis et audax erat. In hoc tantum sensu possumus dare, metum non fuisse relative gravem in casu.
Restat igitur : matrimonium nullum ob defectum veri nominis consensus habendum esse.
ANIMADVERSIONES DEFENSORIS MATRIMONII EX OFFICIO. Ma-
trimoniale foedus, quod mensis Februarii die 4, labente anno 1884, Martinus in aetate 28 annorum constitutus, cum Ma- rianna, 17 annos nata, iniit, metus a patre Mariannae illati vitio infectum ac imperfectum incompletumque proclamat.
De asserta matrimonii inconsummatione verba facere otiosum existimo, quia res adeo desperata est, ut actorum moderator nec inquisitione dignam censuerit; et iure optimo merito, semel ac uxor matrimonii consummationem dilucide profitetur, vir autem nec ipse semel saltem coivisse inficiari audet.