F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 545
sent, et tempore nuptiarum clara voce ac sine haesitatione sponsa respondisset ad interrogationes, nihil parocho incidit in mentem de difficultatibus, de quibus post nuptias tantum audivit ab advocato, quum res ageretur in foro civili, nec non a viro, qui saepius parochum adibat conquerens de uxore sua quod nollet vivere cum eo, rogansque ut eam ad con- cordiam invitaret. Marianna ad invitationem parochi non venit. - Hac in re igitur testimonium parochi nihil videtur addere novi. Duo tamen ex eius interrogatorio notanda sunt : primo, parochum in hac esse sententia matrimonium inter Martinum et Mariannam esse validum; secundo, ad quae- situm : an non potuerint Mariannae refugium praebere propin- qui vel etiam alii, ut evitaret [minas 'paternas? parochum respondisse : se hac de re nescire, attamen illis in regionibus puella, conditionis Mariannae, quam maxime aegre ferret famulatum penes alios.
Interrogati testes septimae manus, praeter ea quae iam et praecedentes retulerant, haec etiam testificati sunt : Te- stis Pierdzioch: Mariannam propinquos non habere. Patri suo praecipienti obtemperare debuisse, nam ille homo violens quum sit paratus esset « capillos evellere e capite filiae suae ». - In Toniszewum ad maritum eam non coactam profectam esse, nihil enim de aliqua coactione, neque a propinquis, neque ab aliis tunc temporis testis audivit. - Matrem ma- riti in causa fuisse quod Marianna reliquerit Toniszevo. Quum enim, postquam Marianna ad maritum venit, credi- tores patris uxoris molestarent maritum, et mater eius ex- probraret hoc Mariannae, haec offensione commota, reliquerit Toniszewo. Ita Martinus causam separationis tunc indicavit testi, qui Mariannam curru vectum reduciturus esset in To- niszewo. Vidit etiam testis quod Marianna ad maritum vo- luit redire, pater tamen eius tunc a se eam dimittere no- luit. Testis ab ipsa Marianna audivit tunc temporis, matri- monium consummatum non fuisse ob eam rationem, quod quum eodem lecto uxor ac maritus accubarent « maritus neque se moveret ». Martinus vero dicebat, se copulam ten-
Jcta, Tom. XXVII. fase-. CÖOXXI. 35