F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
546 GNESNEN. ET POSNANIEN.
tasse, sed Mariannam illi dixisse : « Omitte me, quia aegrota sum ». - Testis Ziolkowska: Septem dies post nuptias Mar- tinum venisse ut secum duceret Mariannam ad parentes suos. At illam domi non fuisse, sed cum amasio vagasse. Maritum frustra eam expectasse. Sub vesperum matrem misisse fra- trem eius, ut eam vestigaret et quum advenisset vapulabat a matre funiculo praesente marito, qui aequo animo spe- ctator huius rei erat. - Testis Grabovska : Mariannam ante nuptias dixisse patrem vi compulisse eam ad matrimonium, et nisi nuberet eam occisurum esse. - Testis Grabovski au- divit patrem Mariannae minan tem ei mortem, et ipsam flen- tem ac dicentem saepissime testi et uxori eius, se cum Mar- tino victuram non esse. - Testis John, amasius Mariannae ex eo tempore quo haec nuptias inivit cum Martino, testi- ficatur, se ab ipsa Marianna accepisse, parentes et quam- dam mulierem matrimonium hoc Mariannae persuasisse at non coegisse ; Mariannam tamen Martinum et ante nuptias habuisse odio, et ipsa die nuptiarum amasio suo dixisse se nolle vivere cum Martino ; neque cum eo ituram esse ; at timuisse patrem, in cuius potestate omnibus in rebus fuisse.
Mater Mariannae interrogata de minis mariti sui dixit, se audivisse eas semel vel bis, duabus hebdomadibus plus minus ante nuptias. Pater dixerat Mariannae, se eam gladio interfecturam esse si Martinum ducere nollet. Marianna ti- mebat patrem suum et pluries dicebat patri se Martino nu- pturam esse, sed apud eum non esse mansuram. Propinquos nullos habebat, ad alios abire non potuit, ob defectum ae- tatis. Vitam inhonestam ducebat, quam tamen celabat pa- trem, quem timebat. Quasi quotidie querebatur cum me, matre sua, de voluntate patris. Puduit eam adire parochum. Cum Martino nolebat colloqui. Ipsa die nuptiarum tristis fuit et flebat, dicebatque se matrimonium contracturam esse cum Martino sed non esse victuram cum eo. Quum mari- tum reliquisset dicebat denuo se nolle vivere cum eo. Al- tera tamen vice, postquam maritum reliquit, ad eum scripsit