F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 547
litteras ut veniret, eam secum ducere, se iam velle cum eo vivere ; at ille respondit ut ipsa veniret ad eum.
Marianna, quae nunc domicilium habet in Slesvico-Hol- satia, et ipsa interrogata iterum, sequentia coram iudice ecclesiastico deposuit : Nata est an. 1864 mense Augusti 14, tempore igitur nuptiarum non erat 16 annos nata sed 20. Matrimonium iniit cum Martino unice coacta a parentibus. Pater minatus est ei : « Si non sumas Martinum interficiam te glande plumbea, etsi huius rei damnarer ad vincula per- petua. » Tentabat etiam eam verberare. At nunquam, neque antea, eam verberavit « quia, dicit Marianna, pater meus quum S e v e r u s esset, ego nunquam ausa sum ei contradi- cere. » Aufugere non potuit quia pater nihil illi dedisset, imo etiam vestes abstulisset, ut minabatur, et ope gubernii domum reduxisset. Quum pater abesset, saepe hac de re querebatur cum matre, sed illa ei dicebat: « Si pater vult ut cum Martino matrimonium ineas, necesse tandem erit ut hoc facias. » Ipsi Martino non potuit dicere se eum nolle, nunquam enim sola cum eo erat; at illi hoc scripsit. Amicis et vicinis, qui Mariannae dicebant eam contra suam volun- tatem non debere matrimonium inire, respondebat : « Debeo id facere quia pater hoc vult, aliter non dabit mihi panem, eiiciet me sine testificatione vel me interficiet. » Etiam quum ei nuberet id in animo habebat, ut eum nacta occasione re- linqueret. Copulam maritalem nunquam perfecerunt, quam- vis in eodem lecto essent. Ille non postulabat ; neque illa. Ad quaesitum : Nonne prius dixerit se cum marito semel copulam habuisse? risit ac respondit se non posse non ri- dere ob talia quaesita. Se-rio admonita ac denuo hac de re interrogata respondit : « Dixi hoc parentibus et etiam advo- cato. » Quaesitum: cur hoc dixeris? - eam conturbavit. Ex iterata inquisitione apparuit Mariannam, quae in lingua ger- manica interrogabatur (patria eius lingua est polona) non satis quaestionem intellexisse, et voluisse respondere se pa- rentibus ac advocato dixisse copulam numquam perfectam fuisse. - Postea confessa est, patrem infantis, quem peperit,