F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
g48 GNESNEN. ET POSNANIEN.
fuisse certum Szymanski, cui nubere volebat postquam a po- testate civili solutionem matrimonii obtinuisset ; de solutione autem ecclesiastica nihil tunc sciebat. At, quum non tam cito divortium obtineri potuisset, Szymanski profectus est in Americam. Adhuc interrogata fuit num sciret, quum ma- trimonium iniret absque seria voluntate, se sacramento abuti? ad quod affirmativum responsum dedit. Num vero cogitaret tempore nuptiarum se cum Martino fuisse con- iunctam in perpetuum et alii nubere iam non posse ? « Uti- que, respondit, sed cum eo vivere nolebam ».
Addendum est, de Marianna iudices in hoc ultimo pro- cessu optime sese exprimere. Habent eam ut honestam et fide dignam feminam. Non ita testes, si duo excipias, quos ipsa citavit et qui superiore tempore eam cognoverant, qui tamen unanimiter testantur se audivisse a Marianna de pres- sione, quam in ea exercebat pater et quod unice metu patris et coacta nupserat Martino. Amica Mariannae (Neumann) addit Mariannam ei dixisse « maritum cubare iuxta eam ut lignum, sine vita ». Alii testes dicunt se a Marianna au- divisse quod cum marito vixisset, si cum eo copulam ha- bere potuisset, et se eum nolle, quia frigidus est ; quum cubitum irent, eum illi tergum ob vertisse et nunquam ma- ritali ter cum ea vixisse.
Licet voto prima vice a me prolato hoc mihi convenerit cum cl. Consultore theologo, quod censuerimus hoc matri- monium nullum esse habendum utpote quod initum fuerit ex parte mulieris ex vi et metu gravi iniuste incusso ; ta- men, ego quidem, magis inclinarem in eam partem, ut iam dixi, quae potius matrimonium inficerei ex defectu consensus in substantiam matrimonii. Nunc vero, novum processum quum diligenter perpendissem, magis magisque in pristinam sententiam me confirmavit, quatenus et nova testimonia in lucem prodierunt novaque argumenta, quae ad evidentiam usque demonstrant, Mariannam matrimonium iniisse sine proposito vivendi cum marito, in hoc tamen mutavi senten- tiam, quod persuasum mihi nunc est, Mariannam revera etiam