F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
GNESNEN. ET POSNANIEN. 551
tini. Ita causam separationis indicavit iste, statim ac eum Marianna reliquit. DE IURGIIS ET DE DISSENSO" TEMPORE CO- HABITATIONIS NIHIL NOVI ». Clarius etiam Elisabetha Novak, Mariannae mater, quae refert : « Marianna dixit, quum ma- ritum reliquisset et venisset ad parentes, eam pro nihilo haberi, victum sibi idem non dari et se nolle vivere cum eo. AVERSIONEM TAMEN NON HABEBAT ».
Extra omnem itaque dubitationis aleam positum est, Ma- riannam a Martino nunquam animum habuisse alienum. Hoc unum, nempe, propositum seu intentio servandi fidem, ni me fallit opinio, in Marianna, quando se Martino, iugavit, desiderata est : quod ceu perspicuum est, longe alia res est ac non intendere SE OBLIGARE ad servandam fidem, sive ad non adulterandum. Primum contingit in omnibus fere nu- pturientibus qui non portaverunt iugum ab adolescentia sua, alterum nec in istis nec in morigeris nupturientibus locum habere solet : non in morigeris quippe qui, dum ma- trimonium contrahunt, animo intendunt sarta tecta servare iura et onera illi annexa; non "in discolis, quia legem ab auctore naturae nobis inditam impune spernere assueti, de OBLIGATIONE solliciti haud sunt, dummodo sibi pateat aditus ad eam pro lubitu perfringendam. Quam quidem obligatio- nem nupturientes contrahunt eomet actu quo illam non EX- PRESSE excludunt.
Age modo : Mariannae mater iurat : « Marianna pluries patri dicebat se NUPTURAM esse, sed apud eum Martinum, NON ESSE MANSURAM. Haec IPSA audivi ». Quinimo ex ore ipsiusmet Mariannae accipimus eam non OBLIGATIONEM in celebratione matrimonii, sed solummodo obligationis EXECU- TIONEM seu satisfactionem in celebratione matrimonii exclu- sisse.
Neque in errore versatur Marianna. Sánchez enini De matrim, lib. 2, disput 29, n. 12 ad rem haec habet: « Id tamen observandum est, aliud esse sentiendum de tribus matrimonii bonis, sacramenti, fidei et prolis, quoad OBLI- GATIONEM et aliud quoad EXECUTIONEM, nam quoad OBLIGA-