F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
568 EX S. C. 1U.TUÜM
in dies diffusa, supernisque etiam prodigiis fortiter acta, san- ctimoniae fama, quae cum vita gestisque eius continenter suc- creverat. Quo factum, ut Beatificationis et Canonizationis Caussa penes Sacrorum Rituum Congregationem, auspicatissimis orta principiis, statim agitari coepta sit. Probationibus vero, processu temporum, iuridice exhibitis et sedulo expensis, usque eo est datum satis, ut fel. rec. Leo XII, saeculares tandem inducias amolitus, ad rem fauste conficiendam, Realini virtutes heroicum adeptas esse fastigium solemni firmaverit decreto, pridie ca- lendas sextiles anno millesimo octingentesimo vicesimo octavo. Per aliud dein decretum, anno millesimo octingentesimo nona- gésimo quarto, idibus novembribus, editum, Sanctissimus Do- minus Noster Leo Papa XIII de binis miraculis, Venerabili Ber- nardino adprecante, a Deo effectis, suprema auctoritate Sua, constare rite pronunciavit. Quocirca, ut caussae tot iam instru- ctae praesidiis optatissimum imponeretur culmen, recensque cunctis virtutum lumen ad imitandum praesto esset, nihil aliud institutae disceptationi adhuc supererat, nisi ut de dubio age- retur, utrum Venerabils Dei Servus inter Beatos Coelites tuto foret accensendus. Quod propositum fuit a Rmo Cardinali Ca- millo Mazzella, loco et vice Rmi Cardinalis Caietani Aloisi-Masella Sacrae Rituum Congregationi Praefecti et Caussae Relatoris, in generalibus comitiis coram eodem Beatissimo Patre Leone XIII,* anno superiore, pridie nonas décembres, ad aedes Vaticanas indictis; omnesque quum Rmi Cardinales, tum Patres Consul- tores, suffragia affirmantia, assensione unanimi, protulere. San- ctissimus vero Dominus Noster, sententiis omnium perceptis, diutius rem gravissimam secum perpendere ratus, monitos vo- luit cunctos, ut iteratae preces enixius adhiberentur, quae cae- leste sibi lumen auxiliumque effiagitarent.
Hodierno autem die, qui Mariae Sanctae Dominae Nostrae ab Angelo salutatae festus recolitur, votis Lyciensium praeser- tim universaeque Societatis Iesu impletis, validam, qua tempus plane eget cum maxime Ecclesiae, tutelam comparaturus, mystico et incruento Sacrificio religiosissime oblato, ad Suam sententiam ferendam, hanc Vaticanam aulam adiit, et Pontificio solio assi- dens accersi iussit Rmum Cardinalem Caietanum Aloisi-Masella, Sacrorum Rituum Congregationi Praefectum, huiusque Caussae Ponentem, nec non R. P. Augustinum Caprara Sanctae Fidei Promotorem, mecum insimul infrascripto Secretario ; iisque ad-