F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX V. 573
visum est ad Ecclesiarum praelatos aliqua decreta transmittere, alias
eadem super re ab Apostolica Sede edita . . .
Dum autem Pontificiis hisce actis et decretis provide adlaboratur
avertendo ab universali Ecclesia teterrimo massonicarum sectarum damno,
provisum quoque est, ut resipiscentibus facilis ad misericordiam et ve-
niam pateat accessus. Notum enim est censuras et poenas quae in me-
moratis constitutionibus continentur, soli Romano Pontifici reservari, ut
praeter Eum nullus confessarius, aut Praelatus cuiuscumque ordinis,
ritus, aut dignitatis, etiamsi patriarchalis, existat, valide ac licite extra
mortis articulum poenitentes absolvere valeat. Itaque SSmus D. N. Pius
div. prov. PP. IX Amplitudini Tuae facultatem concedit, ad quinquen-
nium valituram, absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos, qui
sectis vetitis Massonicis aut Carbonariis, aliisque similibus nomen de-
derint aut favorem praestiterint, postquam tamen a respectiva secta
omnino se separaverint, eamque abiuraverint ; libros, manuscripta ac
signa sectam respicientia, si quae retineant, in manibus absolventis con-
signaverint, ad Ordinarium quamprimum caute transmittenda, veraque
poenitentiae signa exhibuerint : firma obligatione denunciandi sectae
socios vel saltem magistros : iniuncta pro modo culparum gravi poe-
nitentia salutari cum frequentia sacramentalis confessionis, aliisque in-
iunctis de iure iniungendis.
Hac autem facultate ad quinquennium dumtaxat, uti supra, valitura,
pro foro conscientiae uti poteris ipse per Te , vel per presbyterum V i -
carium tuum in spiritualibus generalem, etiam extra sacramentalem
confessionem, pro grege Tibi commisso, et intra fines tuae dioecesis
tantum ; atque de speciali Apostolicae Sedis auctoritate delegata, in
unoquoque casu exprimenda.
Poterit insuper A. T. communicare etiam habitualiter, si Tibi pla-
cuerit, praedictam facultatem pro foro pariter conscientiae vicariis fo-
raneis per dioecesim constitutis ; qui tamen eâ uti non poterunt nisi in
actu sacramentalis confessionis. Ceteris vero confessariis, cum ad te
sive ad praedictum Vicarium tuum generalem in casibus particularibus
poenitentium, recursum habuerint, memoratam facultatem pro exposito
casu, et in actu sacramentalis confessionis exercendam poteris conce-
de re ; nisi fortasse ob peculiares casus aliquibus confessariis a Te spe-
cialiter subdelegandis, per tempus, arbitrio Tuo statuendum, illam com-
municare iudicaveris.
Eos vero confessarios, quibus potestatem hanc habitualiter, vel per
aliquod tempus uti supra impertieris, sedulo monebis, ne illam cuilibet
manifestare praesumant, nisi necessitas aut utilitas id exegerit .