F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
580 APPENDIX V.
sepultura, prout ex doctrina nuper exposita, et ex decreto (1) huius
Supremae Congregationis clarissime eruitur.
Quamvis vero ex his quae hactenus dicta sunt ultro profluat so-
lutio ad ea quae Sacramentorum participationem respiciunt, atque in
primis num liberi muratores ceterique huius generis sectarii ad abso-
lutionem in Sacramento Poenitentiae, atque ad S. Synaxim admitti pos-
sint, nihilominus utilitatis expers non erit aliqua pressius adiungere.
Ut autem silentio praetereantur ea quae a sacris canonibus generali
regula praescribuntur, Romani Pontifices qui Christi vices gerunt in
terris, in memoratis constitutionibus, quarum iam notitia ubilibet pro-
pagata est, conceptis verbis docent et crebro declarant eos beneficium
absolutionis a lata censura obtinere haud posse, nisi vel in articulo
mortis vel ex Apostolicae Sedis benignitate, atque in utroque casu cau-
tum est, ne confessarius absolutionem conferat, nisi prius retractationem
emiserint, ac certa dederint resipiscentiae signa ( 2 ) . Accedit gravissima
ratio ex iuramento a massonibus praestito deprompta, quod nedum ec-
clesiastica lege, sed divina prorsus ac naturali damnatur; «Quid enim?
inquit Leo XII (3 ) , nonne nefas -est iusiurandum, quod in iustitia pro-
nunciandum e s t , veluti vinculum habere quo quis se ad iniustam
caedem obl iget , et ad eorum contemnendam auctoritatem, qui, cum
vel Ecclesiam, vel legitimam civilem societatem moderentur, ius ha-
bent ea cognoscendi, quibus illarum salus continetur? Nonne nequis-
simum et indignissimum est, Deum ipsum veluti scelerum testem et
fideiussorem appellare ? Rectissime Patres Concilii Lateran. III. in-
quiunt Can. 3 : Non enim dicenda sunt iuramenta, vel potius per- iuria, quae contra utilitatem ecclesiasticam et Sanctorum Patrum veniunt instituta. Et intoleranda est eorum ex his hominibus impu-
dentia sive amentia , qui cum non modo in corde s u o , sed etiam
palam, et publicis scriptis dicant : Non est Deus, audeant tamen ius-
iurandum exigere ab iis omnibus, quos suas in sectas diligunt ».
Quamobrem ubi primum confessariis Hiberniae et Angliae ex Apo-
stolica indulgentia per Episcopos facta fuit potestas absolvendi poeni-
tentes qui damnatis societatibus adhaeserant, haec tria sapienter prae-
scripta fuere : 1. Ut confessarii serio monerent suos poenitentes ne
clandestinis aggregationibus nomen dare, earum conventícula adire aut
favere praesumerent ; - 2. Ut pertinacibus sacramentalem absolutionem
denegarent ; - 3. Ut vere resipiscentes ab incursa excommunicatione
(1) Decretum fer. IV. 2 Decembr. 1840.
(2) Constit. Apost, ei decreta.
(3) Quo graviora.