F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX V. 581
(1) Decretum an. 1840.
absolverint. Atque in hoc tantum casu tribula fuit opportuna potestas (1 ) ,
quemadmodum confessariis tuae dioecesis, non aliter ab Apostolica Sede
tribuitur. Quae cum ita sint, facile quisque intelliget, neminem ex mas-
sonibus absolutionem, de qua agitur, posse consequi nisi deposita con-
tumacia, atque ciandestinis societatibus omnino relictis: neminem insu-
per ex confessariis posse, nisi vere resipiscentes, absolvere, idque vel in
articulo mortis, vel extra ex Apostolicae Sedis benignitate ac indulgentia.
Neque hic immorandum super dubio, si forte, nimirum, possit
aliquis tali bona fide ac ignorantia laborare, ut quamvis proscriptis
societatibus adscriptus, tamen a lata censura reservata immunis ac proinde
valide absolutus censeri valeat, tametsi nullam retractationem emiserit,
utpote qui, bona fide relictus, ne cogitaverit quidem de periculis er-
roribusque quibus scatent clandestinae societates. Yix enim generalis
regula super hac re tradi potest ; peculiares enim facti circumstantias
oportet sedulo perpendere, atque pro earum varietate ab auctoribus
probatae doctrinae iudicandi normam sumere, dummodo tamen prae
oculis habeantur ea quae, tanta sententiarum gravitate, in Constitutio-
nibus Apostolicis decernuntur. Id insuper accidere deinceps non poterit,
cum confessarii Apostolicae Sedis praecepto teneantur seno monere poe-
nitentes ne ciandestinis aggregationibus nomen dare vel favere prae-
sumant, atque debeant ante absolutionem exigere retractationem, prout
in decretis, quae tibi transmittuntur, apertissime traditur. Quod si, nisi
resipiscant, indigni prorsus censeri debeant, qui absolvantur in Sacra-
mento Poenitentiae, potiori iure ab Eucharistica Mensa sunt arcendi: qua
enim ratione ad Sacramentum unionis et pacis admitti poterunt hi, qui
nunc clanculo, nunc scriptis et aperta vi Christo eiusque Ecclesiae
bellum indicere, eiusque dogmata et tranquillitatem evertere funditus
moliuntur? Pro externa vero agendi ratione, haec locum habent, dum
agitur de his qui notorie damnatis societatibus sunt adscripti : occulti
enim, ut probe nosti, si publice Eucharistiam peterent , non essent
arcendi, cum et ipse Christus Pastorum Princeps Sacramentum sui cor-
poris in suprema coena proditori haud negaverit. Quod attinet denique
ad matrimonium, in quo una contrahentium pars ciandestinis aggrega-
tionibus adhaeret, cum usque adhuc Apostolica Sedes nullum generale
decretum super hac re tulerit, oportet ut pastores caute ac prudenter
se gerant, et debent potius in casibus particularibus ea statuere quae
magis expedire in Domino iudicaverint, quam generali regula aliquid
decernere. Certe boni pastoris partes erunt, quantum sine clamoribus