F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
382 APPENDIX V.
ac scandalis fieri poterit, huiusmodi connubia impedire (1). Confessarii
praesertim in Sacramento Poenitentiae, qua instructione ac consiliis, qua
adhortatione, debent poenitentes graviter admonere ne tali periculo se
ac futuram sobolem temere exponant, cum nil boni faustique expectari
possit ab eo qui Dei eiusque leges tam inique contemnit. Quoniam
vero, ut exponis, denegata facultate contrahendi huiusmodi matrimonia,
nonnulli passione forsan abrepti, parochi ac testium praesentiam négli-
gèrent ; initoque tantum contractu civili, vitam in concubinatu degerent
(quod ubi viget Decretum Tametsi Concilii Trid. verissimum est) ideo
urgente necessitate pro casibus, ut dictum est, particularibus potens
ea decernere, quae magis in Domino expedire iudicaveris. Oportet de-
nique ut nunquam ab oculis excidant Apostolicae Sedis sapientissima
instituta, quae prout cunctis Ecclesiae pastoribus est regula veritatis,
cunctis identidem praeclara praebet pastoralis mansuetudinis ac pru-
dentiae exempla. Et ne remota proferantur, praestat animum adiicere
ad ea, quae superioribus annis super hac re gesta fuere: idque eo vel
magis quoniam dubia, de quibus hactenus actum est, eadem ferme sunt
ac illa pro quibus Angliae , Hiberniae , et alibi acriter disceptabatur,
quaeve tandem ad hanc supremam Congregationem fuerunt deducta.
Post sedulam itaque vestigationem, resolutiones seu decreta prodiere,
tum ad enucleanda dubia, tum ad sedandas animorum perturbationes
aptissima. Transmissis vero huiusmodi decretis, iniunctum fuit Episcopis
ac Vicariis Apostolicis ut privatim, nomine S. Sedis, eorumdem execu-
tionem confessariis praeciperent ; quandoque insuper, ne perturbationes
in Ecclesiae perniciem suscitarentur, adiecta fuit clausula, ut a publica-
tione omnino abstinerent. Quapropter, ea qua polies pastorali prudentia,
privatim nomine S. Sedis confessariis tuae dioecesis praecipies, ut se-
dulo obtempèrent, ac omnino adhaereant his quae tum in memoratis
decretis, tum in hac epistola continentur quin tamen publicentur. Plu-
rimum haec suprema Congregatio in Domino confidit ut tali prudenti
oeconomia, ac insigni tua, Mme et Rme Domine, mansuetudine de-
victi, etiam devii, relictisque damnatis aggregationibus, valeant tandem
aliquando Ecclesiae ac Pastorum vocem submisse ac salubriter audire.
(1) Praestat audire verba Leonis XII. Bulla Quo graviora; sic porro Pontifex Episcopos catholicos alloquitur: « Cognoscant (fideles) per vos sectariorum dolos, et « quanta diligentia eos eorumque consuetudinem cavere debeant. Horreanl vobis « auctoribus et magistris pravam eorum doctrinam, qui sanctissima religionis no- « strae mysteria, et purissima Christi praecepta irrident, omnemque legitimam po- « testatemi impugnant ».